Charter Document - 02184384
| Charter Number: | 02184384 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Composition |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Decanus cum universo Lingonensi capitulo omnibus presentes litteras inspecturis salutem Noverit universitas vestra quod controversia que vertebatur inter ecclesiam Cluniacensem et nostram super decimis de Levreio laboris videlicet et proprietatis ipsius prioris de Levreio in presentia venerabilis patris Hugonis abbatis Cluniacensis et reverendi domini Hilduini Lingonensis electi sopita est in hunc modum quod prior de Livreio quicunque sit singulis annis reddet ecclesie Lingonensi unum modium vini puri et duos sextarios bladi unum frumenti et alterum avene pro omnibus terris et vineis quas propriis sumptibus excolit et laboribus et pro omnibus aliis de quibus debetur decima Domus autem nostra non solvet priori costumiam qartelli avene et unius galline quicunque in ea maneat Actum anno Domini MCC
