Charter Document - 02184382
Charter Number: | 02184382 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Matheus de Montemoranciaco universis ad quos presens scriptum pervenerit notum facio quod illustris vir bone memorie Bouchardus proavus meus divini amoris instinctu centum solidos ecclesie Cluniacensi ad luminare et ecclesie Beati Martini de Campis quadraginta solidos in perpetuam elemosinam contulit Preterea eidem ecclesie Sancti Martini sexaginta solidos pro commutatione Dugniaci qui de jure ad ipsam pertinebat annuatim solvere tenebatur sicut in autenticis ipsius Burchardi necnon et nobilissimi regis Ludovici et Stephani Parisiensis episcopi continetur expressum Sed quia in diversis locis et confuse predicta pecunia non satis efficaciter fuit assignata ego causa Dei ad preces et consilium domini Mathei avunculi mei et aliorum venerabilium virorum majoris efficacie gratia in uno certo loco videlicet apud Sercele in censiva mea assignavi in octavis sancti Martini hyemalis annuatim recipiendam Hoc autem ad majorem mee cessionis firmitatem statuendum decrevi quod major meus quicumque fuerit in predicta villa unus post alium in accipiendo majoriam vel post cum a predictis fratribus requisitus fuerit si tunc oblivione omissum est prestabit juramentum quod predictam pecuniam in die prenominata sine dilatione et objectione aliqua de primis censive denariis receptis cellarario vel nuntio ejus annuatim persolvet Si vero in ipsa die aliquis ex parte monachorum pro aliqua impediente occasione presens non fuerit idem major apud se dictam pecuniam conservabit donec predictus cellararius vel aliquis sicut dictum est propter ipsam venerit ad recipiendam nec pro precepto meo si forte contra factum meum ire presumpsero predictam solutionem magis timens suum juramentum quod preceptum meum nullatenus differet vel contradicet Actum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo