Charter Document - 02184381
Charter Number: | 02184381 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1200 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H[ubertus] Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et E[ustachius] ejusdem gratie dono Elyensis episcopus eternam in Domino salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Cum igitur post hujus mandati susceptionem ad pacis reformationem pluries operam dedissemus nec nobis datum esset desuper in hiis que pacis erant proficere constitutis tandem in nostra presentia apud Huppeham domno H[ugone] Cluniacensi abbate et dicti comitis procuratoribus necnon et monachis quibusdam Lewensibus qui ex parte conventus sui venerant pro comite contra dictum abbatem est objectum quod prenominatus G qui se comitis procuratorem falso gessit in curia mandatum a comite non habuit nec ejus factum comes unquam approbavit Et ideo quod eo interveniente contra comitem in curia statutum est vel optentum irritum censendum est et inane usque adeo quod et littere a domino abbate contra comitem tunc obtente nullius debent esse momenti E contrario pars abbatis executionem mandati apostolici fieri petebat instanter et maxime de obedientia priori exibenda proponens exceptionem de falso procuratore ad hunc articulum non pertinere nam cum dominus papa contra monachos precise statuerit quod obedientiam priori quem abbas instituit impendant quos in curia procuratorem non habuisse testatur patet quod etsi comes nullum in curia procuratorem habuisset vel prenominatum G[] falsum procuratorem fuisse constitisset nichilominus id ipsum de obedientia priori exhibenda precepisset maxime cum juris communis esse videatur ut priori ab abbate preposito prioratus possessio quam semel adeptus est non debeat pendente an rite institutus sit questione subtrahi nec a monachis obedientia denegari Monachi vero Lewenses qui ibidem aderant protestati sunt in jure se abbati tamquam patri et domino et ecclesie Cluniacensi subjectos et obedientes existere nec eisdem velle in aliquo resistere vel controversiam movere nec conventum in electione seu nominatione sui prioris jus aliquod vendicare Cum igitur super predictis et aliis quibusdam fuisset coram nobis diutius actitatum et articulus de obedientia priori exhibenda videretur a domino papa absolute decisus nos habito prudentum virorum consilio cum nobis constaret collegam nostrum episcopum Cicestrensem proprii corporis infirmitate detentum interesse non posse juxta formam mandati apostolici decrevimus obedientiam et reverentiam lite pendente priori quem abbas instituit a monachis Lewensibus exhibendam et quoscumque resistentes quominus pacifica possessione et administratione gaudeat prioratus omni contradictione et appellatione cessantibus per districtionem ecclesiasticam cohercendos
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H[ubertus] Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et E[ustachius] ejusdem gratie dono Elyensis episcopus eternam in Domino salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec verba []embed Cum igitur post hujus mandati susceptionem ad pacis reformationem pluries operam dedissemus nec nobis datum esset desuper in hiis que pacis erant proficere constitutis tandem in nostra presentia apud Huppeham domno H[ugone] Cluniacensi abbate et dicti comitis procuratoribus necnon et monachis quibusdam Lewensibus qui ex parte conventus sui venerant pro comite contra dictum abbatem est objectum quod prenominatus G qui se comitis procuratorem falso gessit in curia mandatum a comite non habuit nec ejus factum comes unquam approbavit Et ideo quod eo interveniente contra comitem in curia statutum est vel optentum irritum censendum est et inane usque adeo quod et littere a domino abbate contra comitem tunc obtente nullius debent esse momenti E contrario pars abbatis executionem mandati apostolici fieri petebat instanter et maxime de obedientia priori exibenda proponens exceptionem de falso procuratore ad hunc articulum non pertinere nam cum dominus papa contra monachos precise statuerit quod obedientiam priori quem abbas instituit impendant quos in curia procuratorem non habuisse testatur patet quod etsi comes nullum in curia procuratorem habuisset vel prenominatum G[] falsum procuratorem fuisse constitisset nichilominus id ipsum de obedientia priori exhibenda precepisset maxime cum juris communis esse videatur ut priori ab abbate preposito prioratus possessio quam semel adeptus est non debeat pendente an rite institutus sit questione subtrahi nec a monachis obedientia denegari Monachi vero Lewenses qui ibidem aderant protestati sunt in jure se abbati tamquam patri et domino et ecclesie Cluniacensi subjectos et obedientes existere nec eisdem velle in aliquo resistere vel controversiam movere nec conventum in electione seu nominatione sui prioris jus aliquod vendicare Cum igitur super predictis et aliis quibusdam fuisset coram nobis diutius actitatum et articulus de obedientia priori exhibenda videretur a domino papa absolute decisus nos habito prudentum virorum consilio cum nobis constaret collegam nostrum episcopum Cicestrensem proprii corporis infirmitate detentum interesse non posse juxta formam mandati apostolici decrevimus obedientiam et reverentiam lite pendente priori quem abbas instituit a monachis Lewensibus exhibendam et quoscumque resistentes quominus pacifica possessione et administratione gaudeat prioratus omni contradictione et appellatione cessantibus per districtionem ecclesiasticam cohercendos