Charter Document - 02184378
Charter Number: | 02184378 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri [archiepiscopo] et dilecto filio [decano] Lugdunensi salutem et apostolicam benedictionem Ex insinuatione dilectorum filiorum abbatis et conventus Cluniacensis nostris est auribus intimatum quod cum monasterium Menatense Cluniacensi ecclesie fuerit ab antiquo subjectum abbas et monachi ejusdem cenobii se Cluniacensibus pro sue voluntatis arbitrio subtrahentes obedientiam eisdem et reverentiam debitam denegant exhibere Volentes igitur prefatis fratribus in suo jure sicut tenemur adesse discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis inter eos causam et appellatione remota mediante justitia terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint ad ferendum testimonium veritati ecclesiastica districtione cogatis Quod si ambo hiis exequendis non potueritis interesse tu frater archiepiscope ea nihilominus exequaris Datum Laterani III decimo kalendas aprilis pontificatus nostri anno tertio