Charter Document - 02184374
Charter Number: | 02184374 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut vel per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus gratum impertientes assenssum grangiam de Mercurii Curte quam dilectus filius nobilis vir Theobaldus Comes Trecensis cum omnibus pertinentiis suis vobis charitative concessit sicut eam juste ac sine controversia possidetis vobis et per vos Ecclesie vestre auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome apud S Petrum IV Nonas Maii Pontificatus nostri anno primo