Charter Document - 02184372
Charter Number: | 02184372 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Rainaldus prime Lugdunensis et ego Aynardus sancte Viennensis ecclesiarum Dei gratia humiles ministri ad posterorum noticiam presentium insinuatione transmittimus quod cum domus Ternacensis cuidam creditori titulo pignoris esset astricta tamque gravis mole debiti depressa ut vix jam de ejus redemptione spes aliqua superesset domnus Hugo Cluniacensis abbas sano inductus consilio eandem domum et appendicias ejus in jus et dominium sacri conventus Cluniacensis sollempni donatione transtulit tali pactione annexa quod conventus eam redimeret quatuor procurationes annis singulis de ipsius proventibus habiturus et libere applicaturus suis utilitatibus si quid factis eisdem quatuor procurationibus superesset Procurationes autem sunt he In anniversaria die bone recordationis domni Herberti abbatis Sancti Theuderii una in natali beatorum apostolorum Petri et Pauli una in anniversaria die nobilis viri Didagi Lupi de Hyspania una quarta vero procuratio in anniversario domni Raimundi Lodovensis episcopi de quorum elemosinis magna ex parte per sollicitudinem domni Thebaldi majoris prioris Cluniacensis eandem domum constat esse redemptam et in conventus proprietatem et dispositionem libere et absolute reductam De pactionibus sane inter eosdem abbatem et conventum super eadem domo perpetualiter observandis prout in eorum autentico facto exinde plenius continetur ad ipsius abbatis instantiam nos et successores nostros apud eundem conventum vinculo fidejussionis reddidimus obligatos ita videlicet quod si Cluniacensis abbas qui pro tempore fuerit aliter quam in predicto autentico habetur circa domum Ternacensem preter conventus voluntatem versari voluerit vel aliquod eis contra id quod statutum est prejudicium importare nec ad commonitionem nostram celeri emendatione correxerit quod perperam fuerit attemptatum nos vel successores nostri omnes ecclesias quas Cluniacense cenobium in nostris diocesibus habere dinoscitur tandiu faciemus sub interdicto manere donec conventui Cluniacensi ab abbate constiterit super hoc unde questio fuerit plenarie satisfactum Quod ut ratum et firmum perpetuis temporibus habeatur presens scriptum quod in testimonium dicte fidejussionis edidimus siggillorum nostrorum appositione fecimus roborari Actum anno incarnati Verbi MCXCVI mense julio