Charter Document - 02184368
Charter Number: | 02184368 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Celestinus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis Episcopis et dilectis filiis Abbatibus Decanis aliisque Ecclesiarum Prelatis ad quos littere iste pervenerint salutem et Apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri religiosi et hi maxime qui per Sedis Apostolice privilegia majori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua eis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia murum defensionis opponat Specialiter autem dilecti filii nostri fratres Cluniacenses tam de frequentibus injuriis suis quam de ipso quotidiano defectu justitie conquerentes universitatem vestram per litteras petierunt Apostolicas excitari ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris nostro possint presidio respirare Ideoque universitati vestre per Apostolica scripta districte mandamus quatinus illos qui in aliquem de fratribus ipsis vel conversis instigante diabolo manus violentas injecerint vel res seu domos eorum vel hominum suorum irreverenter invaserint vel decimas laborum seu nutrimentorum suorum spretis privilegiis Apostolice Sedis extorserint aut ea que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquentur contra justitiam retinuerint si laici fuerint eos candelis accensis sublata appellatione excommunicationis sententia percellatis clericos autem appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus satisfaciant plenarie et hi precipue qui pro violenta manuum injectione vinculo fuerint anathematis innodati cum Diocesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi Villas autem in quibus bona predictorum fratrum seu hominum suorum per violentiam detenta fuerint quamdiu sunt ibi interdicti sententie supponatis Datum Laterani VI Idus Augusti Pontificatus nostri anno sexto