Charter Document - 02184367
Charter Number: | 02184367 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Celestinus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Hugoni Abbati Cluniacensi Salutem et Apostolicam Benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecte in Domino fili tuis justis precibus inclinati ut in Abbatiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus liceat tibi que secundum Deum et beati Benedicti regulam et statuta ordinis videris corrigenda corrigere et ibidem statuere statuenda liberam tibi contradictione et appellatione cessantibus auctoritate presentium concedimus facultatem Sententiam quoque quam in contumaces et rebelles duxeris canonice promulgandam ratam habentes et firmam ipsam faciemus auctore Domino inviolabiliter observari Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani Nonis Augusti Pontificatus nostri anno sexto