Charter Document - 02184365

Charter Document - 02184365


Charter Number: 02184365
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dicit et conqueritur prior de Curtiniaco quod ipsi et prioratui suo predicto fit injuria quantum ad istam clausulam que est in priori littera que sic incipit Sed si contigerit [] et quantum ad istam fere est eadem clausula que sic incipit in secunda littera Si vero [] in hoc quod alia de servientibus in absentia domini imperatoris qui per longum fuerit absens adeo quod non poterat ejus haberi coppia tam contra ipsum privilegium quam contra usum monachorum diutinum et longum hominumque de quibus jus suum prosequi deberent coram ipso priore qui sunt homines prioratus vel eorum vos ceperint et detinuerint sicut modo noviter ceperint et detinuerint res dicti Rosignelli qui est homo prioris et prioratus et ejus bona sesierint quod facere non possunt in terra prioris contra dicta privilegia ibi ubi dicit quod si homo prioris fore factum faciat qui et sit juris domini de Curtiniaco prepositus in cujus prefectura hoc evenerit [] quare supplicat et petit idem prior terram suam de dictis bonis resarciri et injuriam sibi emendari