Charter Document - 02184363

Charter Document - 02184363


Charter Number: 02184363
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1193
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Rerum omnium memoriam scripture vivacitas conservat inextinctam Ne ergo oblivionis rubigine malignandi serpat occasio notum facio presentibus et futuris ego Oddo dux Burgundie me dedisse Deo et ecclesie Sancti Petri de Cluniaco pro remedio anime patris mei et mee decem libras Divionensis monete annuatim recipiendas in pedagio Divionis eodem termino quo decem libre quas pater meus eidem domui dedit recipiuntur pro gravaminibus et injuriis quas ego et pater meus eidem domui usque in hodiernum diem intulimus Hujus rei testes sunt Willelmus comes Matisconensis Simon dominus de Luzi et plures alii Actum apud Matisconem anno incarnationis Domini MC nonagesimo III die jovis ante festum Omnium Sanctorum