Charter Document - 02184361
Charter Number: | 02184361 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Guicardus de Bello Joco viginti milia solidorum quos pater meus abbati Cluniacensi debebat ex precepto ejusdem abbatis Hugoni de Vianna creditori suo cum viginti militibus sub tali conditione sacramento firmavi ut decem milia in festo sancti Martini presentis anni et alia decem milia in eadem festivitate sequentis anni bona fide ad graantum suum redderem Quod si aliquo casu non fieret ego ipse in propria persona cum viginti militibus qui hoc mecum juraverunt ostagium teneremus in castello Bellijoci nec inde egrederer nisi licentia et voluntate ejusdem H de Vienna nec viginti milites similiter Nomina vero illorum qui mecum juraverunt hec sunt Hugo de Ronchevol Guichardus de Marzi Hugo Foudras senescaudus Hugo de Marzi Stephanus de Piseiz Hugo de Salezi Guicardus de Marcheant Guicardus de Piseiz Guicardus de Salessi Hugo de Fouchieres Odo de Marcheant Guirardus de Chasni Guicardus de Santeni Poncius de Chanave Aimo de Teliz et Aimo nepos ejusdem Guigo de Lierga Humfredus de Marcheant Stephanus Blains Preterea responsales dedi comitem Cabilonensem et comitem Forensem Et comes Cabilonensis ostagium tenebit apud Cadrellam et comes Forensis apud Claipe nec inde egredientur usque ad solutionem prefati debiti Et ut hoc ratum firmumque maneat presenti carte sigillum nostrum impressimus Actum anno Verbi incarnati MC nonagesimo II