Charter Document - 02184358

Charter Document - 02184358


Charter Number: 02184358
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1192
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ego Matildis comitissa Tornodori notum fieri volo presentibus et futuris me capitulo Cluniacensi tenore perpetuo dedisse et concessisse quartam partem unius ville que vocatur Hifz quam emi ab Hugone duce Burgundie assensu et voluntate Odonis et Alexandri filiorum ejusdem sicut continetur in litteris ejusdem ducis quas ab ipso mihi traditas reservo pro salute anime mee et animabus predecessorum meorum et pro anniversario meo quod Cluniacensis ecclesia ipso precipue dono facere pepigit in eternum Donum itaque sic a nobis est dispositum quod quandiu vixero proventus ville nominate in refectione Cluniacensis conventus semel in anno expendetur post mortem vero meam in die anniversarii mei proventus similiter conventus refectioni distribuetur Si vero monachi Cluniacenses donum istud vendere vel invadiare volebant ad heredes solummodo pertinens emptione vel vadio redire decrevimus et voluimus manente semper beneficio refectionis memorato conventui destinate Quia si aliquo modo donum meum a potestate monachorum exitum habere contingat venditione scilicet aut vadio aut terre in terram mutatione nihilominus maneat redditus in refectionem sepedictam dispositus ex quocunque modo res contingat quantum donum valet in redditu tantum pro refectione sua conventui semper restituatur Sicut enim perpetuum est anniversarium sic beneficium manere volumus in eternum Huic ergo nostre donationi ut firma sit et stabilis litteras presentes sigilli nostri munitas impressione apposuimus Cujus rei hii testes sunt Stephanus de Monte Sancti Johannis Bertrandus de Saudon Hervesus de Safre Oliverius de Quingi Raignerius de Sannei Guillermus Odrez Jobertus de Mesi Petrus prepositus de Victel Simon Balbus Hugo clericus Aimo bubulcus Humbertus archipresbyter de Victel Aimo capellanus meus Zacarias clericus de Maili magister Nicolaus monachus Cluniacensis Willermus monachus Stephanus prior de Troanz Actum est hoc anno Verbi incarnati millesimo centesimo nonagesimo secundo