Charter Document - 02184357
Charter Number: | 02184357 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Celestinus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Monachis Cluniacen Salutem et Apostolicam benedictionem Piis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a recto rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu Ecclesiam sancte Marie Montis Meruli juxta Bellamvillam de Sollenat et sancti Desiderii Ecclesias in Archiepiscopatu Lugdunensi et Ecclesiam de Hermes in Episcopatu Bellicensi sicut eas juste et pacifice possidetis vobis et per vos Monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani III Kal Martii Pontificatus nostri anno I