Charter Document - 02184353

Charter Document - 02184353


Charter Number: 02184353
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1192
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Stephanus comes Burgundie et ego Willelmus comes Vienne et Matisgonis recognovimus quod unam monteiam quam ecclesia Beati Petri Cluniacensis apud Ledonem Salis habuerat perdidit sive per nos sive per homines ville Sed quoniam hoc peccatum amplius portare nolumus adcreantavimus quod infra XV dies post instans Pascha quibus calderie bullient predictam monteiam ecclesie Cluniacensi restituemus et in perpetua pace teneri faciemus ob remissionem peccatorum nostrorum et predecessorum nostrorum dominorum comitum Willelmi Matisgonensis et Girardi Matisgonensis Cujus rei testes sunt domnus Hugo tunc abbas Cluniacensis Durannus conestabulus Seguinus capellanus Humbertus de Revel Radulphus Boche Ivo Ludovicus Guibertus notarius socii domni abbatis Item Ottho de Roseio Pontius Callidus Bernardus Garcins Bono judeus Quod ut ratum sit litteris nostris et sigillis nostris fecimus confirmari Actum anno Verbi incarnati MC nonagesimo II apud Ledonem Salis infra octabas Epifanie Hoc fecimus pro animabus nostris et parentum nostrorum comitis Renaudi comitis Willelmi fratris ejus comitis Stephani comitis Girardi filiorum suorum