Charter Document - 02184351

Charter Document - 02184351


Charter Number: 02184351
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1191
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Vuillelmus abbas dominus de Clariaco notum facio universis presentes litteras inspecturis quod pro remedio anime mee et parentum meorum quitavi pedagium quod accipiebam nominatim apud Rocham vel ubicumque in omni terra mea pedagium acciperem in manu domni Hugonis abbatis Cluniacensis taliter quod nuntii Cluniacenses vel monachi ejusdem cenobii vel quicumque qui ad ecclesiam Cluniacensem vel ad menbra ad eandem ecclesiam pertinentia per terram meam transierint quicquid ferant pedagium non persolvent et ita sicut dixi monachi laici vel quicumque ecclesie Cluniacensi vel membrorum ejusdem ecclesie tam ipsi quam animalia eorum cum honeribus suis specialiter per Rocham et per omnem terram meam ibunt et redibunt absoluti et liberi ab omni pedagio et ab omni usagio sive consuetudine penitus absoluti Istam donationem laudaverunt et humiliter postulaverunt fieri et factam approbaverunt Haelis uxor mea et Rotgerius et Wilelmus filii mei tali modo quod nullus heredum meorum ecclesiam Cluniacensem super hoc unquam inquietare possint Conventus siquidem Cluniacensis auctoritate dompni abbatis sui in recompensationem hujus helemosine fecerunt me et parentes meos participes omnium beneficiorum ecclesie Cluniacensis et unusquisque sacerdotum ipsius ecclesie dedit mihi unam missam et ceteri orationes Ut autem hec omnia firma et illibata semper permaneant presentem cartam per cyrographum divisam sigillo meo communiri feci ita quod in memoriam mei unam cartam conventus Cluniacensis habebit et aliam filii mei et heredes filiorum meorum in memoriam beneficiorum que mihi et ipsis idem conventus concessit Que carta apud Tinctum pro bono pacis custodienda ponetur in testimonium Actum anno gratie millesimo centesimo nonagesimo primo