Charter Document - 02184350
Charter Number: | 02184350 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Odo dux Burgundie laudo et concedo donum quod Mathildis comitissa Tornodori nostra consanguinea fecit capitulo Cluniacensi pro anniversario suo scilicet quartam partem unius ville que vocatur Hid quam emit a patre meo sicut continetur in litteris patris mei quas ipsa habet et quia villa est de meo casamento donum litteris meis sigillo apposito confirmo sicut pater meus concessit et laudavit litteris suis quas comitissa dicta habet apud se Hujus rei testes sunt Odo archipresbiter de Toillun Matherus Destez Macrus Daci Guillelmus Odreiz Johannes de Toillun Actum est hoc anno millesimo centesimo nonagesimo primo ab incarnatione Domini