Charter Document - 02184349
Charter Number: | 02184349 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Celestinus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati Cluniacensis Monasterii ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuam memoriam Gloriosa et admirabilis divine providentia Majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent una fieret ex diversitate connexio et ordinabiliter gereretur officiorum amministratio singulorum Sicut autem filii obedientie in sinu matris Ecclesie gratios consolationis uberibus confovendi sunt ita rebelles et elati qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi et idololatrie scelus incurrunt severitatis Ecclesiastice disciplinis sunt arctioribus coercendi Balmense itaque Monasterium quod per fratres inibi congregatos et odore bone opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat quia veterem hominem cum actibus suis sequebantur in peccatis eorum diabolo suadente contabuit unde tam in spiritualibus quam temporalibus miserabiliter fuerat imminutum cum autem placuit ei qui ab eterno cuncta disponit ut tantis malis finem imponeret et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit ut per hoc nomen suum inquirerent et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent Hac itaque justitia preeunte felicis recordationis Eugenius Papa predecessor noster predictum Balmense Monasterium cum pertinentiis suis Cluniacensi Ecclesie in perpetuum statuit possidendum et privilegii sui munimine confirmavit Nos itaque tam ipsius Eugenii quam felicis recordationis Vrbani Pape predecessorum nostrorum vestigiis inherentes prefatum Monasterium sicut illud juste et rationabiliter vobis concessum esse dignoscitur cum omnibus que impresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum justis modis prestante Domino poterit adipisci vobis et per vos Ecclesie vestre auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus ea videlicet ratione ut ordo Monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter observetur et pro rebellione contumacia et offensa quam Balmensis Monasterii Abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit numquam Abbatis sed Prioris nomen tantummodo sortiatur Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit prefatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet exactionibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva nimirum Apostolice Sedis auctoritate Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Celestinus Catholice Ecclesie Episcopus Ego Joannes tituli sancti Clementis Cardinalis Tusculanus Episcopus Ego Joannes Felix tit S Susanne Presbyter Cardin Ego Romanus tit S Anastasie Presbyter Cardinalis Ego Hugo Presbyter Cardinalis S Mart tit Equicii Ego Cinthius tit S Laurentii in Lucina Presb Card Ego Albinus Albanensis Episcopus Ego Octavianus Hostiensis et Velletrensis Episcopus Ego Joannes Prenestinus Episcopus Ego Petrus Portuensis et sancte Rufine Episcopus Ego Gerardas S Adriani Diaconus Cardinalis Ego S Marie in Porticu Diaconus Cardinalis Ego Joannes Diaconus Card S Theodori Ego Gregorius S Marie in Argiro Diac Card Ego S Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis Datum Rome apud sanctum Petrum per manum Egidii sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis V Kalendas Augusti indictione IX Incarnationis Dominice anno MCXCI Pontificatus vero Domni Celestini Pape tertii anno primo