Charter Document - 02184346
Charter Number: | 02184346 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Hugo de Berziaco pater et ego Hugo de Berziaco filius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod quum iter Ierosolimitanum arripuimus in plenario capitulo Cluniacensi quitavimus Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ecclesie Cluniacensi malas consuetudines quas nos vel servientes nostri feceramus in terra Sancti Petri Cluniacensis Primo quitavimus marescalciam bladi ante collectionem messium quam accipiebamus in campis testamur etiam et dicimus quod in terra Berziaci ville et in omnibus appendiciis nullam debemus facere quistam denariorum vel talliam et illam quistam denariorum vel talliam quam faciebamus apud Prueliege et apud Vienges que sunt de camera Cluniacensi et de Jalenniaco quittavimus breneriam canum ubicumque eam accipiebamus quitavimus Testamur etiam quod prepositus noster nec cellerarius nec coqus nec aliquis de servientibus nostris debent habere messiones in omni terra Cluniaco pertinenti in ma[n]sis qui sine habitatore deserta remanent in quibus aliquid capere debemus nichil debemus accipere donec ecclesia Cluniacensis acceperit inde servicium suum De aliis querelis que vertebantur inter nos et ecclesiam Cluniacensem compromisimus in tribus amicis nostris videlicet Waltero de Berziaco archipresbitero de Berziaco et Beraldo de Brueria et tribus monachis camerario Cluniacensi Rad Boche et alio quolibet Isti sex facient veteranos homines et sapientes terre Chavinniarum jurare consuetudines quas habuimus nos et antecessores nostri a sexaginta annis et infra in terra et dictione Chavinniarum videlicet apud Buzi et circa Perreclou et ea in quibus prenominati sex unanimiter concordaverint bona fide servabimus tam nos quam successores nostri Hec omnia laudaverunt et approbaverunt Walterius de Berziaco et Gaufridus de Berziaco filius Hugonis filii Preterea de pedagio de Charnet sciant omnes quod ecclesia Cluniacensis quieta est in tota terra mea ab omni pedagio et cum extranei homines dent quatuor denarios pro trosello homines Cluniacenses non debent nisi duos Ut autem hec nostra donatio et elemosina rata et inconcussa in perpetuum observetur presentem cartam sigillorum nostrorum appositione fecimus roborari