Charter Document - 02184345
Charter Number: | 02184345 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Odo filius ducis Burgundie omnibus notum facio quod in presencia patris mei Hugonis venerabilis ducis Burgundie adtestatum fuit et vere cognitum quod nichil habebamus in villa Gevreii preter illos qui vocantur Booler et in hominibus Sancti Petri Clugniacensis morantibus in villa de Barges preter magnam justiciam et quod Theobaldus Landrici de Barges et Droco Matuns de Gevreio et Radulfus de Norun erant homines Sancti Petri Cluniacensis et ut hoc ratum habeatur presentem cartam precepto patris mei et propria voluntate sigillo meo munivi Hujus rei testes sunt Guiglermus de Cristugl tunc prior Gevreii Hugo prior Flureii Martinus magister de Brochun Renaudus de Vorne Hubertus de Porta milites Ebradus Biglo Engerandus de Balges Belinus sutor Theobaldus decanus Autum est hoc anno incarnati Verbi MCXC