Charter Document - 02184343
Charter Number: | 02184343 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Hugo Dei gratia humilis Cluniacensis abbas totusque ejusdem [loci] conventus universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in Domino Universa negotia que perhennem desiderant habere memoriam litterarum indicione ac testimonio debent communiri Inde est et cetera Preterea prior qui apud Sanctum Victorem curam animarum geret et providebit in spiritualibus electione ejusdem conventus et auctoritate abbatis Cluniacensis instituetur ita tamen quod per eundem priorem temporalia non disponentur nisi forte utilior non inveniatur Hiis prior sic institutus quoad vixerit a prioratu suo non amovebitur nisi ad majorem vocetur honorem ad quem tamen non provehetur nisi assensu conventus Sancti Victoris vel [quod absit] minus religiosus vel bonorum ecclesie dilapidator fuerit inventus Decretum est etiam nullos monachos a nobis [ad] commanendum eis dirigere nisi forte heedem Dei petierint ancille Ut autem prior spiritualium spiritualibus curis liberius intendere possit si conventus sororum noluerit libere et absque omni contradictione quemcumque voluerint ad temporalem amministrationem dummodo utilis et fidelis sit de collegio suo sibi eligent et assument provisorem et amovebunt si aliter quam opus est fecerit Nichil quoque aliquatenus a conventu vel priore prenominato exigere poterimus preter annuum censum a fundatoribus predictarum domorum constitutum scilicet a cellis singulis unum aureum denarium monete Leodiensis sed auctoritate nostra actum est quod pro recompensatione dat ecclesia Sancti Victoris quinque marchas Cluniaco et de quinque marchis reddet abbas unam marcham apud Martin quamobrem ecclesia Sancti Victoris libera est ab omnibus querelis in perpetuum Acta sunt hec anno Verbi incarnati MC nonagesimo indictione XV