Charter Document - 02184341

Charter Document - 02184341


Charter Number: 02184341
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Reinaldus de Disesia ob injuriarum quas ecclesie Cluniacensi intuli relaxationem et ad anime mee remedium proficissens Ierosolimam donavi XL libras monachis Cluniacensibus ad emendum locum apud Disesiam in quo sibi domum edificarent ab omni exactione liberam et immunem ad cujus constructionem ligna de nemoribus meis gratis concessi concessi etiam eis qui in jam dicta domo habitabunt singulis diebus de nemoribus meis unam asinatam lignorum mortuorum Iterum concessi eis quod quicquid sive emptione sive donatione seu alio quolibet justo modo apud Disesiam acquirere poterunt in pace possideant Item concessi eisdem quod nullus monachorum Cluniacensium ad pontem de Disesia amodo pedagium reddat sed ipsi et res eorum libere et quiete transeant Quod ut ratum et inviolabile permaneat sigilli mei impressione roboravi Hujus vero donationis testes sunt Johannes episcopus Nevernensis G de Maseres G prepositus de Lesi qui supradictas libras reddendas in proxima Omnium Sanctorum festivitate juravit D conestabulus Cluniacensis N prior de Disesia Actum anno incarnationis Dominice MCLXXXX apud Disesiam in presentia episcopi Nivernensis et sigillatum apud Bellam Villam Philipo rege Francorum eunte Ierosolimam