Charter Document - 02184340

Charter Document - 02184340


Charter Number: 02184340
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Amen Philippvs Dei gratia Francorum Rex Notum facimus vniuersis presentibus et futuris quod ad preces et instantiam dilecti nostri Abbatis Clun villa in Aruernia que vocatur Escuroles cum vniuersis eius appendiciis ex persecutione hostili vastatam et destructioni proximam in manu nostra suscepimus ad protectionem et defensionem incursus malignantium ad eas consuetudines ibi habendas quas in villa de Monasteriis habemus saluo tamen iure Gaufridi Monachi si quod in ea habet et alieno iure saluo Hec autem sunt consuetudines In hominibus vero ad potestatem S Petri pertinentibus in villa et extra villam ad festum S Germani habebimus v solid vel iiij vel iij vel ij et ad minus xij nummos et hoc ad mensurare ne grauentur homines erit super Priorem et super Prepositum nostrum De hominibus ville dantibus v solid vel iiij habebit Prepositus noster pro saluamento xij denarios et de aliis qui minus iiij siue v solid dabunt habebit vj denar De hominibus vero potestatis eiusdem qui sunt extra villam quartallum annone medium frumenti et media auene Intra villam dederunt nobis Monachi totius Iustitie medietate sed claustrum suum Monachis absolute remansit liberum Noster vero Prepositus et Monachorum Prepositus inter se per fidem confederati iustitiam ipsam per medium colligent et alteri sine altero nihil omnino leuare licebit In omnibus potestatis eiusdem qui extra villam manserint nulla iustitiam habebit Prepositus noster nisi de saluamento Si censum redditum non fuerit ad terminum et hoc per legem et consuetudinem patrie Prepositus accipiet fine parte Prioris Quod si de eisdem hominibus aliquis forte Priori rebellis fuerit de quo Prior clamore ad Prepositum referat eam iustitiam tunc noster Prepositus cum Priore partietur Cetera definitum fuit et a nobis concessum quod homines ad damnum aliquod Ecclesie non suscipiemus manu tenere sed ratione saluamenti quod habemus Monachis omnia in nostra potestate salua facere curabimus Et hoc saluametum tali lege suscepimus quod extra manum nostri mittere nequaquam poterimus sed ad Corona regis in perpetuum remanere statuimus Quod vt firmum et rata in perpetuum maneat sigillo nostro muniri precepimus ac Regij nominis charactere iussimus confirmari Actum Parisiis anno ab Incar[] Domini MCLXXXIX regni nostri anno decimo Astantibus in Palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S Theobaudi Dapiferi nostri S Guidonis Buticularij S Matthei Camerarij S Radulphi Constabularij Data vacante Cancellaria