Charter Document - 02184339
Charter Number: | 02184339 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Hugo Burgundie dux et Albonii comes Noverint nunc et in perpetuum tam universi quam singuli nos assinasse abbati Cluniacensi et ecclesie X libras Divionensis monete in pedagio Divionensi annuatim solvendas in festo beati Remigii pro remedio anime nostre et predecessorum nostrorum et pro anniversario nostro annuatim faciendo Pedagiarius autem debet jurare quod predictas [X] libras per dictum terminum de primis nummis pedagii solvet et nisi ita redderentur precepimus volentes totam terram nostram interdicti sententia alligari usque dum satisfactum esset Testes autem sunt Manaserus episcopus Lingonensis magister Hugo capellanus noster Johannes Albispinus clericus et notarius noster Actum anno Verbi incarnati MCLXXXIX