Charter Document - 02184338

Charter Document - 02184338


Charter Number: 02184338
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio omnibus quibus littere presentes patebunt quod cum nobilis vir Hugo dux Burgundie instinctu divino contulisset ecclesie Cluniacensi in elemosina quedam beneficia apud Castellionem rogatus sum a domino duce et Oddone filio ejus ut devotionem suam confirmarem eo quod de feodo sit episcopi Lingonensis Quia igitur bonorum virorum elemosinas approbare et ecclesiarum securitati teneor providere donationem illam necnon et beneficium quod ecclesie Cluniacensi dedit in Divione presenti carta mea confirmavi ita etiam quod si dominus dux vel aliquis de suis inde molestiam vel injuriam fecerit ecclesie Cluniacensi ego vel successores mei episcopi terram ducis interdicto supponemus donec ecclesia Cluniacensis justitiam suam obtineat Sic enim a nobis confirmari ista postularunt dominus dux et filius ejus eo quod elemosinas suas stabiles esse desiderarunt Actum anno incarnationis MCLXXXIX