Charter Document - 02184337
Charter Number: | 02184337 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ad succedentium memoriam presentium utilitatem conservandam et augendam presidium litterarum inventum esse nemo sapiens qui dubitet Proinde ipsarum adnotatione tam presentibus quam futuris notificamus me dominum Gaucherium de Borbonio dominamque Matildem uxorem meam ob remedium animarum nostrarum dedisse Deo et ecclesie summorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensium ne amodo in omni terra nostra ubicumque sit aliquis pedagium aut aliquam consuetudinem vel exactionem querat vel extorqueat ab eis de his que proprie sunt conventus Cluniacensis et pertinent ad mensam eorum hoc eis ex parte mea et domine Matildis uxoris mee concessi coram domino Guillelmo fratre meo et domino Rainaudo Matiscensi episcopo Stephano Ancioceno preposito domini Guillelmi comitis fratris mei sicut promisi qui his omnibus interfuit Pontio canonico Quod ut ratum sit et firmum hanc cartam sigillo meo ego Gaucherius confirmavi Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo nono regnante domino Philippo Francorum rege victoriosissimo feliciter Amen