Charter Document - 02184335
| Charter Number: | 02184335 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1189 |
| Date type: | Internal, Calendar |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit omnibus quod ego Oliverius prior Montis Zebruarii attendens quod ex contentione que vertebatur inter ipsum hospitale et monasterium Sancte Marie de Villa Franca oriebatur non solum animarum periculum sed maximum rerum detrimentum nam et ipsius hospitalis sumptus inventi sunt in quingentos fere aureos absque ulla utilitate et ipsius monasterii in XV fere milia solidorum exercuisse propterea expedire magis credidi et animarum saluti et ipsorum locorum utilitati contentionem concordia sopire quam ulterius incassum velle contendere Itaque caritatis affectu et spontanea voluntate placuit mihi dare predicto monasterio de Villa Franca duo molendina integra qui sunt juxta ipsum monasterium inter ipsum et pontem in perpetuum habenda qui tamen sunt pignori obligata pro CCCC et XL solidis monete Turonensis et debet ea redimere ipse prior predicti monasterii vel ipsum monasterium addere etiam prior LX solidos quos mihi dat tantummodo in presenti et sic perficiuntur quingenti solidi ex istis LX et illis qui dari debent molendinis Abrenuncio etiam omni questioni et impeticioni quam habere videbar vel habere poteram adversus predictum priorem et ejus monasterium tam de capella Sancti Nicolai quam de oratorio nostro de Villa Franca quam de qualibet alia re et non debeo ulterius parrochianos aliquos de Villa Franca in ipsa villa neque in vita neque in morte recipere neque ego neque successor meus neque aliquis ex parte hospitali[s] Montis Zebruarii neque in oratorio predicto neque in aliquo alio loco in territorio de Villa Franca neque decimas neque oblationes in Villa Franca neque sepulturam neque aliquid unde aliquod dampnum provenire possit predicto monasterio Similiter non debeo recipere excommunicatos aut interdictos vel vetitos a priore predicti monasterii vel ex parte ipsius monasterii neque in Villa Franca neque alibi neque debeo parrochiam neque sepulturam aut campanam in predicto oratorio habere Et prior predicti monasterii dimittet predicto hospitali decimationes de Perexi et concedit ei decimationes terrarum vel vinearum quas ipsum hospitale acquisivit in territorio de Villa Franca vel in futurum poterit acquirere et dat etiam ei domum carral de Vilela et vineam que contigua est ipsi domui ut habeat eas in perpetuum Et ut hec inter nos stabilis sit et firma convenientia placuit utrique parti ut quicumque nostrum vel successorum nostrorum eam transgressus fuerit alteri parti penam persolvat quingentorum aureorum et insuper si transgressio fuerit facta ex parte predicti hospitalis liberum sit et licitum predicto monasterio vel priori ejus predictas domum et vineam sibi recipere et habere adversus predictum hospitale quascumque ante hanc compositionem habeat actiones nulla ipsi hospitali de litis actionibus reservata Et similiter si transgressio fuerit ex parte monasterii Sancte Marie liberum sit et licitum hospitali predicto vel priori ejus recipere sibi predicta molendina et habere adversus predictum monasterium quascumque ante hanc compositionem habeat actiones nulla ipsi monasterio de suis actionibus reservata Et obligavit se uterque nostrum juramento ad hujus conventionis perpetuam observantiam Et quod ego Oliverius vel hospitale nostrum faciat eam confirmari per abbatem et monasterium de Oreliaco Et quod ipse faciat eam confirmari per abbatem et monasterium Cluniacense Ego Petrus Compostellanus archiepiscopus confirmavi Ego R[odericus] Lucensis episcopus conf Ego J Arie Lucensis decanus conf Ego J Roderici Lucensis archidiaconus conf Ego magister Rodericus Lucensis canonicus conf Ego Velascus Petri presbiter cardinalis presens fui et conf Ego Munio cardinalis conf Ego Rodericus Alvari canonicus Sancti Jacobi conf Ego Petrus Martini archipresbiter conf Ego P Samonensis abbas conf Petrus de Fonte testis Martinus Pelagii testis Dominicus Johannis testis Pelagius Barragan testis Martinus Friole testis Helias de Angolisma testis Helias Archambal testis Dominicus Bonete testis Facta convenientia ista aput Villam Francam VIII kalendas aprilis era MCCXXVII Munio Alfonsi scripsit et confirmavit
