Charter Document - 02184334
Charter Number: | 02184334 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego R[ainaldus] de Niv[ernis] notum fieri volo omnibus quibus litere iste patebunt quod cum venerabiles fratres et amici nostri domnus Hugo Cluniacensis abas et conventus querimoniam super illatis sibi dampnis adversum me proposuissent et maxime pro forisfacto Cariloci timore et amore Dei ductus cum eis amicabiliter componere curavi et eis concessi ut amodo neque ipsi neque famuli qui cum eis equitabunt neque res ipsorum proprie dent aliquod pedagium apud Disesiam Quod ut ratum sit et firmum huic carte sigillum meum apponi feci uxore mea Aalide laudante Concessi etiam eis me in proximo illis daturum plateam in qua domum regularem edificare possint apud Disesiam liberam et francam omnino Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octuagesimo octavo regnante Philipo rege