Charter Document - 02184333
Charter Number: | 02184333 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Robertus Dei gratia Cabilonensis episcopus et Galterus abbas Sancti Petri omnibus salutem in Domino Quoniam in omnibus rebus precipuam equitatis quam stricti juris rationem desideramus idcirco controversiam que vertebatur inter Nicolaum priorem de Marmesse et Odonem capellanum Castri Villani que controversia commissa erat nobis audienda atque diffinienda a domino papa volumus potius per transactionem de consensu partium ad concordiam reducere quam de rigore juris per sententiam diffinire Notum sit omnibus itaque tam presentibus quam futuris quod talis transactio in presentia nostra facta est inter priorem de Marmesse et prefatum capellanum et in scriptis redacta In primis cum capellanus posuerit vicarios in ecclesiis Castri Villani debent facere fidelitatem priori cum clericis qui sunt in mensa capellani et si ipsi vicarii vel clerici offenderint priorem et infra triduum post requisitionem prioris non emendaverint illos debet removere capellanus et alios idoneos per consilium prioris ponere De oblationibus omnibus que ponuntur in missis publicis seu privatis prior debet recipere tres partes capellanus vero quartam [partem] exceptis oblationibus que offeruntur a sponso et sponsa prima die que pertinent ad capellanum post primum diem per supradictas dividuntur partes De trecennariis et annualibus tres partes prior recipiat quicquid enim de procurationibus mortuorum capellanus habere poterit medietatem priori bona fide consignabit De oblationibus autem que dantur pro hiis qui in claustro monachorum sepeliuntur capellanus nihil recipiat [quicquid autem capellanus pro nuptiis seu pro sepulturis vel a predicatoribus alicubi habere poterit tres partes prior recipiat] Quod autem datur capellano pro procuratione nuptiarum ad ipsum pertineat Candelas autem tocius anni et cereum paschalem [habent monachi in ecclesia in qua manent In ecclesia vero Castri Vilani candelas tocius anni et cereum paschalem] presbiter habebit exceptis candelis festi Omnium Sanctorum et Natalis Domini et Innocentum et Purificationis Sancte Marie et Resurrectionis et Pentecostes et Assumptionis beate Marie quarum omnium tres partes prior quartam capellanus recipiet Si quando vero prior vel ejus monachus in ecclesiis Castri Villani divina recipere voluerit capellanus contradicere non presumat Electionem quoque ipsius capellani atque presentationem prioris esse indubitati juris est Oblationes autem capellanus vel aliquis presbiter alicui clerico vel laico donare vel in domum suam portare seu dividere absque voluntate prioris vel nuntii sui non presumat Hec sunt namque ea que pro presbyteratu suo capellanus habere debet confessiones echerpas baptisteria reconciliationes mulierum decimas militum dealbatos redditus de duellis et juramentis dominica denarium de caritate que fit in Castro Villano Ut autem hec transactio in perpetuum rata permaneat nos Robertus Dei gratia Cabilonensis episcopus et Walterus abbas Sancti Petri in hac parte a domino papa delegatus hanc cartulam transactionis impressione sigillorum nostrorum munimus atque corroboramus Testes sunt [H] archidiaconus Cabilonensis Odo archidiaconus Cabilonensis magister Elenerius H Castellus R capellanus episcopi Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXX octavo