Charter Document - 02184332

Charter Document - 02184332


Charter Number: 02184332
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1188
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod domnus Humbertus junior de Bellojoco ob remedium anime sue et antecessorum suorum precipue tamen matris sue concessit Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et conventui Cluniacensi presidente in capitulo Cluniacensi domno Beraldo priore ut amodo nullus monachus de ordine Cluniacensi det pontenagium apud Bellam Villam Actum anno Verbi incarnati millesimo centesimo octogesimo octavo Quod ut ratum sit et firmum huic carte appositum est sigillum domni Humberti Huic etiam concessioni interfuerunt et testes sunt Humfredus de Marchant Gauterius li Flamens Bernardus medicus domni Humberti Durannus de Bosco Stephanus de Charola