Charter Document - 02184330

Charter Document - 02184330


Charter Number: 02184330
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1188
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ad succedentium memoriam et presentium utilitatem conservandam et augendam presidium litterarum inventum esse nemo sapiens qui dubitet Ipsarum proinde annotatione presentibus et futuris notum esse volumus quod frater Hugo prior de Mortua Aqua Cluniacum veniens multa precum instantia nobis et conventui institit ut quasdam pactiones quas pro bono pacis mutuo contraxerat cum hominibus ad eandem domum pertinentibus queque subscripte sunt auctoritate sigilli nostri et sacri conventus Cluniacensis roboraremus et ratas haberemus Hoc ipsum humiliter petierunt Dodo Stephanus et Girardus de Mortua Aqua et Narduinus de Fuians quos homines de Mortua Aqua et ceteri ad jurisdictionem ejusdem ecclesie pertinentes vice sua ad hoc petendum et statuendum miserant Nos igitur eorum justis postulationibus favorabilem prebentes assensum que subscripta sunt concedimus confirmamus et in posterum firmiter observanda esse sanctimus Hec sunt ergo conventiones inter priorem de Mortua Aqua et homines ejus Prior habet taschiam et decimam in omni terra de Mortua Aqua et de Essun que admansata non est De omnibus pratis que homines tenent a priore et de chasellis que tenent ab illo habet prior censum secundum quod antiquitus institutum est et debent ei homines sui omnes consuetudines quas nunc usque debuerunt preter talliam Ut enim tallia eis remitteretur hec de novo ad solitam pensionem addiderunt de unoquoque bove quem quilibet eorum habuerit dabit annuatim priori III sol Stephanensium si loco bovis vacam aut equum aut equam posuerit ad arandum tantum dabit pro eo quantum pro bove daret si foris domum suam bovem qui suus sit proprius alicui commendaverit dabit pro eo quantum daret si esset in ejus propria carruca si ab extraneo bovem acceperit qui suus non sit de statuto censu dimidium solvet Si homo noster alicui bovem suum ad crescentiam dederit secundum quod emolumenti inde habuit de censu solvet homo qui bubus caret III sol dabit qui bovem unum et III vacas habuerit VI sol dabit qui bovem nullum habuerit et IIII vacas possederit VI sol dabit si boves duos habuerit jam ex tunc pro vaccis suis nichil dabit Hoc communiter debetur priori per totam terram sanctuarii Vallis de Mortua Aqua et villa de Essun debet priori ter in anno corveiam boum In pratorum sectione quicumque hoc agere novit debet priorem uno die juvare illi videlicet de Mortua Aqua et de Essun de Avoldreia et de Villari In Valle de Mortua Aqua et de Essun recipiet prior decimas suas prout ei visum fuerit ad carrum vel ad navigium vel in domibus vel in finagio Et quicumque bladum suum de campo detulerit deferet et decimam nisi collo suo ob nimiam paupertatem deferat Si in Valle de Mortua Aqua vel de Essun homo obierit qui ad panem et conductum suum non habeat heredem suum sed heres ejus jam ab eo separatus est monachorum erit quidquid homo ille possidebat Si proximus repetere voluerit terram defuncti levius eam debet ei prior concedere quam alteri Nemini de Valle de Mortua Aqua licet extra Vallem maritare filiam suam de terra Vallis illius quod si fecerit prior in dominium suum deducet terram quam pater filie dederat et cui voluerit illam dabit ita tamen quod si mulier maritata heredem habuerit si heres redire voluerit et manere in Valle de Mortua Aqua terram suam recuperare poterit si tamen sectam servitutis non habuerit Si homo de Valle terram suam vendere voluerit prius eam submonebit priori si prior emere voluerit levius emet sin autem homo ille vendet ex tunc terram suam cui voluerit tantummodo de valle illa sit Similiter fiet de domo Si autem nesciente priore quis terram suam vendiderit prior eam in suum dominium transferet Si aliquis hominibus de terra sanctuarii aliquid violenter abstulerit non ideo aliquid de censu constituto perdet prior Si aliquis celaverit bestiam que censum debeat et postea probatum fuerit censum reddet et pro forisfacto V sol solvet Si quis malefactor foris factum fecerit in terra sanctuarii et illud emendari non potuerit infra Bixuntinum archiepiscopatum et propter emendationem foris facti illius necesse fuerit Romam mittere vel alibi consilio virorum qui sanioris consilii sunt mittetur et tunc omnes in commune unusquisque pro facultate sua providebunt et persolvent expensas Homines de Grandi Fonte et de Fuians de tribus mansis debent moisons arietes denarios et menaidas juxta consuetudinem antiquam preter denarios quos debent mihi pro bubus suis Si homines sanctuarii foris factum vel injuriam intulerint priori vel familie ejus tanquam domino suo ad honorem ejus ei emendabunt secundum terre consuetudinem Si quis censum constitutum non reddiderit et oportuerit non reddentem vadiari et ille vades excusserit pro excussione habebit prior legem statutam Leges de Mortua Aqua et de Essona prioris sunt de adultero LX sol de adultera tantundem de latrone et proditore quicquid habent de duello victo LX sol de homicidio placitum ad misericordiam prioris de sanguine IX sol de communi clamore III sol Pro debito domus non poterunt amodo vadiari homines sanctuarii In omni terra sanctuarii que nondum est ad mandata si contigerit eam excoli habebit prior taschiam et decimam Si prior venerit hora hospitandi ad domum alicujus hominum suorum et hospitari voluerit semel in anno hospicium prestabit ei homo suus tanquam domino suo Nos autem auctoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostra et sacri conventus Cluniacensis prohibemus et sub pena excommunicationis interdicimus ne quis omnino prior vel monachus aliquid de censu isto alicui addensare presumat vel aliquo titulo ab ecclesia alienare Actum anno incarnati Verbi MCLXXX octavo