Charter Document - 02184329
| Charter Number: | 02184329 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1188 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 2265 CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam scriptum est Mundus transit et concupiscentia ejus et res geste nisi litteris adnotentur oblivione quamcitius depereunt ea que salubri intentione instituta sunt et multorum habent profectui et indempnitati deservire litteris ad posteros transmittere opere precium et non inefficax duximus Ea propter ego frater Hugo humilis Cluniacensis abbas omnimodis prospicere volens paci et utilitati burgensium Cluniacensium et omnium ibidem manentium consilio seniorum nostrorum eisdem burgensibus et sequacibus eorum concessi ut bonis usibus et consuetudinibus quas antecessores eorum quoquomodo justo tamen titulo a predecessoribus nostris obtinuerant libere et quiete deinceps utantur Ut autem eos et successores eorum nobis et ecclesie Cluniacensi ex obnoxiis reddamus obnoxiores quedam que ad pacem sunt eis gratuito concessimus Videlicet ut nemo alicui Cluniaci manenti calumpniam possit inferre repetens aliquam rem quam homo Cluniacensis triginta uno anno per se vel per alium pacifice tenuerit et sine negatione justicie Si vero post continuationem possessionis tricenarie et unius anni aliquis calumpniam inferre temptaverit vel rem ita legitime possessam repetere super hoc non audietur nec calumpniari poterit Item si quis emerit quod de furto vel rapina sit cum inde inpetitus fuerit si legitime probetur quod res empta de furto vel rapina sit si emptor investitus fuerit perdet quod emit et ignorantiam juramento purgabit jurans quod illud scienter non emerit a fure vel raptore sed legitime in communi foro et postea super hoc forisfacto pax integra ei tenebitur Si autem hoc facere non potuerit aut noluerit furti empti reus erit Item statuto termino quo census annui debent reddi si quem convenerit serviens dominorum ut debitum reddat servicium nisi statim reddiderit poterit eum serviens vadiare et post septem dies vadimonium vendere Si quis vadimonium excusserit septem solidos pro excussione potestati persolvet Si non habuerit unde possit vadiari dominus ad possessionem se vertet et in dominium suum illam reducet donec reus ei satisfecerit Item statuimus ut nemo Cluniaci manens contra aliquem ibidem manentem controversiam presumat legistas ad cause sue defensionem inducere sed si quid questionis inter partes emerserit secundum bonos usus ville judiciali ordine terminetur Si aliquis de hominibus forinsecis contra aliquem Cluniaci morantem placitaturus legis peritos ad cause sue munimen adduxerit burgensis Cluniacensis legistam advocatum habere poterit Quicquid etiam bone memorie antecessores nostri domnus videlicet Hugo domnusque Stephanus abbates juste et legitime burgensibus concesserunt sicut in autentico cui sigillum nostrum apponi fecimus continetur ob pacem et meliorationem ville eis concedimus Et ut hec omnia rata permaneant et firma presentem cartam sigilli nostri et sacri conventus Cluniacensis auctoritate roboravimus Actum sollempniter in capitulo Cluniacensi universo conventu laudante anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo octavo regnante Philippo Francorum rege victoriosissimo
