Charter Document - 02184328

Charter Document - 02184328


Charter Number: 02184328
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Post quinque vero dies convenerunt idem priores ante eandem reginam presentibus compluribus bonis hominibus et predicti sex inquisitores veritatem quam diligenter inquisierant et in scripto redegerant ibi publicaverunt ubi manifeste comparuit quod prescriptus prior Montis Zeberrii monasterium Sancte Marie de Villa Franca injuste vexaverat quia in ipsa parrochia de Villa Franca que tota cum omnibus terminis suis ab exordio sue fondationis ad ipsum monasterium Sancte Marie pertinere dinoscitur in quadam domo sua ubi modicum altare aliquando habuerat altare magnum et sollempne construxerat campanile cum campanis magnis injuriose erexerat et ad recipiendos parrochianos magnam portam ubi olim murus esse solebat apperuerat ac parrochiam et jus Sancte Marie sibi usurpaverat atque subtracto jure parrochie quod antiquitus capellani Sancte Marie in ipsa domo Zeberrii habere consueverant decimas et oblationes sepulturas [] jura parrochialia in terminio de Perrex monasterio Sancte Marie abstulerat et sibi occupaverat Prior autem Montis Zebruarii licet in hac veritatis inquisitione plurimum gravaretur tamen tandiu assensit et se restiturum ablata ac demoliturum nova opera repromisit Ego regina domina Urracha hec omnia que coram me gesta fuerunt scribi feci et confirmo et ut hoc scriptum robur obtineat perpetuum sigillum meum appono Ego P de Fonte in his omnibus presens fui et confirmo Ego Dominicus Johannis in his omnibus presens fui et confirmo Ego Pelagius Barraga[n]s in his omnibus presens fui et confirmo Ego Martinus Pelagii in his omnibus presens fui et confirmo Ego Helias Archimbaldus in his omnibus presens fui et confirmo Ego Ferrandus Gostetz in his omnibus presens fui et confirmo Ego Ferrandus Arie vidi et audivi et confirmavi Ego P Martini confirmavi Ego Ferrandus presbiter capellanus regine confirmavi Ego Martinus Astoricensis canonicus regine clericus confirmavi Ego Godinus diaconus regine confirmavi Ego Dominicus Johannis presbiter de mandato regine scripsi et confirmavi