Charter Document - 02184325
Charter Number: | 02184325 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Clemens Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Clun Salutem et Apostolicam benedictionem Preces que a rationis tramite non discordant Prona nos voluntate decet admittere et effectui debito mancipare Inde est quod vestra justa postulatione inducti Villam Sanam quam vir nobilis Despire per manum venerabilis fratris nostri Theobaldi Hostiensis Episcopi tunc vestri Abbatis Monasterio vestro in ultima voluntate legavit sicut eam juste ac sine controversia possidetis auctoritate vobis Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani III nonas Martii Pontificatus nostri anno primo