Charter Document - 02184324
Charter Number: | 02184324 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Clemens Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Privilegiis que a Sede Apostolica Cluniacensi Monasterio indulta sunt diligenter inspectis manifeste cognovimus quod beati Benedicti Monasterium a predecessore nostro bone memorie Gregorio Papa VII Hugoni Cluniacensi Abbati ejusque successoribus commissum est ut in ejus gubernatione atque custodia et potestatem habeant et studium procurationis impendant obeunte quoque ipsius loci Abbate eorum semper provideant diligentia quatinus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum beati Benedicti regulam subrogetur persona et quidquid in Monasterio ad augmentum et observationem monastice religionis institui vel emendari oportuerit eorum semper ministerio et dispensatione pariter impleatur salva quidem in omnibus auctoritate Apostolice Sedis cujus juris ille locus existit Idipsum quoque ab ipsius Gregorii successoribus predecessoribus nostris et precipue Papa Calixto felicis memorie statutum est et confirmatum qui in sua confirmatione addidit ut in eodem beati Benedicti Monasterio sine Cluniacensis Abbatis consilio provisione et precepto Abbas nullatenus eligatur nullusque Episcoporum sine commendatitiis litteris Cluniac Abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat alioquin et consecrator tanquam constitutionis Apostolice prevaricator graviori subjaceat ultioni et consecrati electio seu ordinatio donec Apostolice sedi et eidem Clun Monasterio satisfiat irrita habeatur Tempore autem beate memorie Lucii Pape predecessoris nostri Petrus tunc Abbas Monasterii vestri tam per se quam per fratres suos predecessoribus ejusdem Lucii Pape et ipsi etiam sepius conquestus fuit quod eodem P inconsulto fratres predicti Monasterii S Benedictum contra predictum tenorem sibi Abbatem elegerant et debitam ei obedientiam ac reverentiam subtrahebant Unde predecessor noster felicis memorie Innocentius Papa per litteras eis suas mandavit ut Guillelmus Abbas qui Abbate et fratribus Cluniacensibus inconsultis electus et ordinatus fuerat cum honestis et discretis personis de fratribus suis Monasterium et fratres Cluniacenses adiret et eidem P Abbati obedientiam ac reverentiam quemadmodum predecessor suus bone memorie Henricus Abbas exhibuerat devote et humiliter exhiberet Quo nequaquam per eos impleto et fratribus in sua querimonia persistentibus idem Lucius Papa per sua eis scripta mandavit ut memoratus G Abbas cum honestis et discretis personis et privilegiis sui Monasterii preteritis beati Andree octavis ejus se conspectui presentaret ut utriusque partis causa cognita pacem inter eos auxiliante Domino reformaret Fratribus autem vestris eodem termino sepedicti Lucii conspectui presentatis nec ipse venit nec per fratres suos qui venerant pax inter partes potuit reformari Quia igitur tam manifeste Clun Monasterii justitie idem Lucius ulterius deesse non poterat per Apostolica eis scripta mandavit atque precepit quatenus ipse Guillelmus Abbas cum honestis et discretis personis de fratribus suis occasione et dilatione remota Cluniacense Monasterium visitaret atque predicto P Abbati obedientiam ac reverentiam quam predecessores sui predecessoribus ipsius P exhibuerant humiliter exhiberet Quod si infirmitate gravatus per se id adimplere non posset per meliores personas ipsius Monasterii adimpleret Nos igitur predecessorum nostrorum vestigiis inherentes ne de cetero in eodem S Benedicti Monasterio nisi juxta predictum tenorem privilegiorum sedis Apostolice Abbatis fiat electio ad exemplar sepedicti Lucii auctoritate Apostolica prohibemus Quod si facta fuerit irrita et vacua habeatur Datum Laterani IV Cal Martii Pontificatus nostri anno primo