Charter Document - 02184319

Charter Document - 02184319


Charter Number: 02184319
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1188
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Clemens Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis in quorum Parochiis Prioratus et obedientie Ecclesie Cluniacensis existunt salutem et Apostolicam benedictionem Sic est Ecclesiarum Prelatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando carnalia metendo recipere secundum illud non alligabis osbovi trituranti ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant Intelleximus siquidem quod hec quidam vestrum nequaquam sicut convenit attendentes cum suas Dieceses circumeant a Prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi licet ipsi parati essent ut asserunt in Prioratibus suis eos benigne recipere et prompta eis devotione servire Quia vero indignum est ac vestre pariter honestati contrarium Ecclesiastice charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum fraternitati vestre presentium auctoritate districtius inhibemus ne de cetero nisi cum ad predictorum fratrum Prioratus visitationis causa veneritis procurationes ab eis aliquas requiratis nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis scituri quod si secus egeritis nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere ut alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant Datum Laterani IV Kalendas Martii Pontificatus nostri anno primo