Charter Document - 02184315
| Charter Number: | 02184315 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1187 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Theodoricus divina miseratione Bisuntine sedis humilis minister presentibus et futuris rei geste noticiam Officii pastoralis nobis commissa sollicitudo tanquam ex suscepti regiminis debito nos hortatur ut omnium ecclesiarum que in archiepiscopatu nostro sunt constitute et earum tamen maxime quarum filios religionis compedibus esse novimus adstrictos possessiones et [bo]na manutenere et diligenter fovere studeamus Inde est quod presentibus et futuris per presentia scripta scire relinquimus quod Lodovycus dominus de Abans ad presentiam nostram accedens pro sue ac suorum predecessorum animarum remedio dedit in elemosinam Deo et domui Loci Dei per manum nostram quandam vineam apud Torpam quam Paganus et fratres ejus tenebant et preterea medietatem insule que est sub Loco Dei et etiam quicquid hab[et] in salagio portus de Roches et concambium mansi de Monte autrui quod da[tum] est apud Ruyllins Laudaverunt autem hec omnia Otto et Theobaldus filii sui et Lodovycus nepos suus Testes Fredricus camerarius et cantor Willelmus de Arguel archidiaconus de Asjoia Willelmus de Chavys archidiaconus Ledonis Humbertus Salinensis archidiaconus Stephanus thesaurarius Sancti Stephani Oliverius prior Montisacuti Theobaldus prior de Vallibus Nos autem super hiis que per manum nostram Deo et predicte ecclesie per elemosinam collata sunt veritati[s] testimoni[um] perhibentes presentem paginam ad evitandum scandalum in generationibus futuris sigilli nostri auctoritate fecimus insigniri Actum Bisuntii in camera nostra anno Dominice incarnationis millesimo centesimo octogesimo septimo Acta per manum Amedei cancellarii nostri
