Charter Document - 02184312

Charter Document - 02184312


Charter Number: 02184312
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus [] Hugoni abbati et conventui Clun [] Quanto specialius cenobium vestrum [] existere promptiores Pervenit autem ad nos quod cum nobilis vir P[etrus] Nivernensis comes monasterio vestro Sancti Stephani Nivernensis multa dampna et injurias intulisset tandem litterarum nostrarum auctoritate commonitus a suo facto resipuit et libertatem burgi predicti Sancti Stephani Nivernensis prout debuit recognovit et eam se promisit juramento prestito servaturum compositionem quoque ab eodem comite et Agnete uxore ejus cum fratribus vestris predicti Sancti Stephani amicabiliter factam ad memoriam futurorum scriptis autenticis roborarunt quam karissimus in Christo filius noster Philippus illustris Francorum rex ratam habuit et nichilominus sui scripti munimine confirmavit Nos itaque vestris postulationibus annuentes compositionem illam sicut inter prefatos fratres vestros et jam dictum comitem et uxorem ejus de assensu partium facta est et non solum eorum sed etiam ipsius regis scriptis autenticis roborata ratam habemus eamque futuris temporibus manere decernimus illibatam Ad hec compositionem inter Artaldum Album dominum Castri Novi et fratres vestros de Amberta super multis dampnis et gravaminibus que eis irrogaverat initam sicut de assensu partium facta est et in predicti viri autentico continetur ne processu temporis rescindatur ad peticionem vestram similiter ratam habemus eamque auctoritate nostra et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes [] Si quis [] Datum Verone X kal septembris