Charter Document - 02184310
Charter Number: | 02184310 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1186 - 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Clun salutem et Apostolicam benedictionem Quanto specialius cenobium vestrum beati Petri juris existit et ad nostram provisionem nullo mediante pertinet et tutelam ac vos et predecessores vestri in eo celestis magisterio subditi discipline per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis et Religionis in vestro hactenus ordine observate latius expandistis tanto ad conservandum jura vestra illesa et justas devotionis vestre petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores Quia igitur sicut ex rescriptis S quondam Comitis Blesensis et A Uxoris ejus et felicis recordationis Urbani secundi et Paschalis Romanorum Pontificum sub sigillis dilectorum filiorum nostrorum B sancti Angeli et S Marie in via lata Diaconorum Cardinalium Apostolice sedis Legatorum ad presentiam nostram transmissis nobis innotuit Monasterium sancti Germani Altisiodorensis in quo adeo per negligentiam provisorum regularis observantia perierat discipline et terrene defecerant facultates quod ejus Custodia abjectis traderetur personis Ad preces predicti Comitis Monasterii ejusdem Patroni et bone memorie Hubaldi tunc Altisiodorensis Episcopi et aliorum plurium predictus Urbanus secundus antecessor noster beato Hugoni tunc Monasterii vestri Abbati et successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti regulam reformandum et sub ordinatione Monasterii Cluniacensis futuris temporibus perpetuo possidendum sic tamen quod Monasterium ipsum Abbatis non deberet provisione carere quam concessionem et predicti Comitis donationem Paschalis antecessor noster postmodum confirmavit Nos Predecessorum nostrorum vestigiis inherentes ad exemplar eorum eamdem concessionem ratam esse decernimus et presentis scripti pagina confirmamus Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Verone VII Kalendas Julii