Charter Document - 02184309

Charter Document - 02184309


Charter Number: 02184309
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Hugo Dei gratia dux Burgundie et Albinii comes omnibus presentibus et futuris notum facio et cum hac carta in veritate testor et recognosco me laude et assensu filiorum meorum Oddonis et Alexandri bono animo concessisse carissime consanguinee mee Matildi comitisse Tornodori quod si abrenuntiaverit seculo vel in extremis vite sue licenter possit dare Deo et beato Petro Cluniacensi quicquid emit a me apud Hiz pro remedio anime sue et mee pariterque nostrorum Testes sunt Gobertus abbas Fontaneti Stephanus de Corraboil monachus magister Hugo capellanus meus Odo archipresbyter Tullonis Johannes clericus meus Anno Dominice incarnationis MCLXXXVI