Charter Document - 02184300

Charter Document - 02184300


Charter Number: 02184300
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1091 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

H[enricus] Dei gratia rex Anglorum et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavensis archiepiscopis et episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicariis et omnibus ministris et fidelibus suis totius terre sue salutem Sciatis me suscepisse in manu et custodia et protectione mea abbatiam Cluniacensem et omnes domos et prioratus ad ipsam abbatiam spectantes et ideo precipio quod prenominatam abbatiam et omnes domos et prioratus et res et possessiones ad ipsam pertinentes custodiatis et manuteneatis et protegatis sicut res meas proprias ne quis eis injuriam vel violentiam aut gravamen faciat Si quis autem eis super hoc in aliquo forisfacere presumpserit sine dilatione id eis emendari faciatis Teste Gaufredo filio meo et cancellario Apud Vintoniam