Charter Document - 02184297
Charter Number: | 02184297 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1185 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Petrus comes Nivernensis et ego Agnes comitissa uxor ejusdem comitis et filia Guidonis comitis notum facimus omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum Certum admodum est et notum quod illustris Willelmus comes Nivernensis ecclesiam Beati Stephani prothomartiris in suburbio Nivernensi sitam diligenter reedificavit et ordini monastico atque Cluniacensi ecclesie obtulit Dedit etiam burgum quod juxta eandem ecclesiam est situm ab omni exactione et consuetudine liberum ita quod homines illius burgi nec comiti nec alicui successorum suorum servire tenerentur nisi tantum monachis Sancti Stephani Dedit etiam eis liberum ingressum et egressum et facultatem vendendi et emendi et res suas libere distribuendi per totam terram suam sine aliquo inpedimento Unde quia non solum qui plantaverint sed etiam qui super edificaverint mercedem a Domino accipient nos divini amoris intuitu et pro salute animarum nostrarum et omnium tam predecessorum quam successorum nostrorum necnon pro rogatu domini Phillippi regis et Hugonis abbatis Cluniacensis eandem libertatem quam predictus comes Willelmus prefate ecclesie et burgo dedit nos concedimus et confirmamus atque sigillorum nostrorum munimine roboramus Remittimus etiam tria milia solidorum quos Guido comes Nivernensis a burgensibus prefati monasterii si quando caperetur et redimeretur pro redemptione sua ex tenore cujusdam cartule sue quam eidem ecclesie fecerat solebat exigere Excipientes tamen quod si filiam nostram nuptui tradiderimus vel si ego comes civitatem sanctam Jherusalem adiero tria milia solidorum a burgensibus ejusdem burgi per manus prioris accipere debeo Nivernensis monete que eo tempore erit nichilque aliud a nobis vel successoribus nostris deinceps a priore vel a burgensibus exigatur redemptionem autem supradictam ita omni modo relaxamus ut pro nulla captione qua redimerer ego vel aliquis successorum meorum aliquid exigere valeamus Et hoc maxime factum est ut circa defensionem prefate ecclesie et burgensium atque rerum suarum nos et successores nostri de cetero solliciciores existamus Habent autem respectum persolvendi illa tria milia solidorum usque ad XL dies nec propter aliquam causam aisiencias nostras nos vel successores nostri eis defendemus nec res suas auferemus quamdiu per manum prioris sui justiciam facere voluerint Remissionem autem trium milium solidorum quos pro captione nostra a burgensibus ecclesie Sancti Stephani exigere solebamus ideo in perpetuum facimus quia eidem ecclesie Sancti Stephani plura dampna intuleramus ut nobis Deus parcat hic et in futuro Rem siquidem istam sicuti definita est et in presenti terminata ego Petrus comes Nivernensis juravi tenere et perpetuo observare concedente et volente et rogante Agnete comitissa uxore nostra Continetur etiam in isto juramento meo quod si contigerit me habere heredem masculum qui usque ad annos discretionis perveniat cum ammonitus fuero a priore vel a monachis prefati monasterii cogam eum similiter jurare quod teneat quidquid in hac carta continetur Hujus confirmationis et remissionis fide jussorem dominum Phillippum regem Francie constituimus ut si quando nos vel successores nostri contra tenorem cartule venire temptaverimus prefatus rex emendare faciat Rogamus insuper dominum papam ut hanc confirmationem et remissionem confirmet Episcopos autem T[heobaldum] Nivernensem et H[ugonem] Autissiodorensem rogamus ut ad confirmandum hanc cartulam sigilla sua apponant Si quis vero successorum nostrorum vel nos institutionem istam et remissionem quandoque infringerimus concedimus et precipimus ex parte Dei predictis episcopis ut personas infringentium et possessiones eorum anathemati supponant et tunc liceat abbati Cluniacensi et monachis Sancti Stephani de Nivernis ad primam libertatem concessam a prefato Willelmo comite Nivernense ejusdem monasterii reedificatore recurrere Hec autem confirmatio et remissio facta est in presentia domini Hugonis venerabilis Cluniacensis abbatis existentibus testibus sociis ejus scilicet Joscelino quondam abbate de Lenniaco Rostagno decano Cluniacensi Duranno Rufo Landrico constabulo Siguino capellano Willelmo notario militibus etiam Drogone de Merlo Gaufrido de Pogua Ansello Bullican Salvagio Petro de Corcun Ebraudo de Castro Novo Guidone fratre ejus Amico de Marceilli Herberto cancellario comitis et Girardo preposito Sancti Stephani Factum est autem hoc publice in palacio comitis Nivernis in presentia comitis et uxoris ejus et aliorum multorum Anno ab incarnatione Domini MCLXXXV regnante domino Phillippo rege Francorum