Charter Document - 02184296

Charter Document - 02184296


Charter Number: 02184296
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1185
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Berengario priori ecclesie Sancte Marie Montis Desiderii ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur [quod absit] sacre religionis infringat Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et ad exemplar felicis recordationis Alexandri pape predecessoris nostri prefatam Ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Locum ipsum in quo prescripta ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam videlicet Beate Marie cum tredecim prebendis quas solebant habere canonici seculares illamque quam olim habuerant magistri scholarum in castro Montis Desiderii qui scholas regebant vel pro ipsa prebenda triginta solidos Provinienses regimen scholarum oleum unctionis ecclesiam Sancti Petri cum atrio et decima et censu decem et septem solidorum que singulis annis presbyteri illius ecclesie solvere debent De oblationibus vero altaris Sancti Petri jam a multis annis statutum est quinque partes earum que scilicet ad missas pro vivis offeruntur monachis sexta vero pars presbyteris cederet de his autem que ad missas pro defunctis veniunt media pars monachorum altera vero presbyterorum esset quod etiam ne ab aliquo mutaretur bone memorie Guarinus Ambianensis episcopus sub anathemate interdixit Ecclesiam Sancti Sepulcri cum altari et atrio et decima ecclesiam de Ficurlicurte cum altari et atrio et decima ecclesiam de Villa cum capella du Masnil cum altaribus et atriis et decimis ecclesiam quoque de Nova Villa cum altari et atrio et tota decima ecclesiam de Freteio cum altari et atrio et tota decima ecclesiam de Souvillier cum capella de Aubevillier que subjecta est cum altaribus atriis et decimis ecclesiam de Dommalich cum altari et atrio et decima ecclesiam de Domna Petra cum altari et atrio et decima ecclesiam de Brachi cum altari atrio et tota decima ecclesiam de Contorio cum altari et atrio et tota decima medietatem ecclesiarum Anethi et de Feneriis et altarium et minutarum decimarum ecclesiam de Caiis cum altari et atrio et duabus partibus totius majoris decime et tota minuta ecclesiam de Curte Dominica cum altari et atrio totaque minuta decima item villam Curcellis cum appendiciis suis apud Montis Desiderium molendinum de Ponte Et singulis hebdomadibus tres denarios Viromandensis monete ad teloneum panis apud Furcemviller totum allodium in terris et in nemoribus quod dedit Elizabeth Rabies item decimam de Spateris per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis episcopi petitione Radulphi Viromanduorum comitis necnon Yvonis Suessionensis comitis a vobis susceptam Item in episcopatu Ambianensi majorem decimam de Septem Fortis duodecim modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tornella et Petri patris sui et redditus segetis de Corrobeiis apud Contorium molendini superioris medietatem et inferioris et aque et maris ad jus ipsius pertinentis apud le Plessis Radulphi vituli tres partes terragii de Gay silvam de Surella cum fundo et decima illius apud Montis Desiderium medietatem molendini cognomento Engelrani sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere aut extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Cum vero generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis submissa voce divina officia celebrare In parochialibus ecclesiis quas habetis liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo presentare quibus si idonei fuerint episcopus animarum curam committat ut ei de spiritualibus vobis autem de temporalibus respondeant Libertates et immunitates antiquas consuetudines eidem monasterio rationabiliter concessas et hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere censemus chrisma vero oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes clericorum seu monachorum qui ad sacros ordines sunt promovendi a dioecesano episcopo suscipiatis siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exibere alisqui liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem qui nostra fultus auctoritate quod postulatis indulgeat sepulturam preterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum quoque devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus corpora mortua assumuntur Prohibemus etiam ne cui liceat intra terminos ecclesiarum vestrarum ecclesiam vel oratorium sine assensu dioecesani episcopi et abbatis et capituli Cluniacensis de novo construere salvis tamen privilegiis Romani pontificis Quia vero decime tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum noscuntur esse concesse sub anathematis interminatione prohibemus ne ullus laicus a vobis decimas exigere aut extorquere presumat inhibemus etiam ne ecclesias aut terras seu quodlibet beneficium Ecclesie vestre ullatenus liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari sine consensu totius capituli aut majoris vel sanioris partis Si que vero donationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Paci quoque et tranquillitati vestre paterna sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut intra clausuram locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam vel furtum committere ignem apponere hominem capere vel interficere aliqua temeritate presumat locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis sicut hactenus fuisse cognoscitur sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione perpetuo consistat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas minuere retinere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed illibata omnino et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia Si qua ergo ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Ego Melior Sanctorum Joannis et Pauli tituli Ego Urbanus Catholice Ecclesie episcopus Ego Theodorus Portuensis et Sancte Rufine sedis apostolice episcopus Ego Henricus Albanensis episcopus Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci Ego Laborans presbyter cardinalis Sancte Marie trans Tiberim Ego Paulus sola Dei permissione presbyter cardinalis tituli Sanctorum duodecim Apostolorum Ego Albinus tituli Sancte Crucis in Jerusalem presbyter cardinalis Sancti Pammachii Ego Ardelo diaconus cardinalis tituli Sancti Theodori Ego Gratianus cardinalis tituli Sanctorum Cosme et Damiani Ego Goffredus diaconus cardinalis Sancte Marie in Via Lata Ego Rolandus diaconus cardinalis Sancte Marie in Porticu tituli Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis Datum Verone per manum Transmundi sancte Romane Ecclesie notarii XVII Kalendas Januarii Indictione IV Incarnationis Dominice anno 1185 pontificatus vero domini Urbani pape tertii anno primo