Charter Document - 02184291

Charter Document - 02184291


Charter Number: 02184291
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1183 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Johannes Dei gratia prime Lugdunensis ecclesie humilis sacerdos S[tephanus] decanus et universum capitulum venerabili fratri et amico karissimo Hugoni abbati Cluniacensi ejusque successoribus in perpetuum Familiaritatem et dilectionem quam vobiscum domine abba contraximus attendentes et eam arctiori vinculo caritatis astringere tam circa vos quam successores vestros grato animo cupientes de communi consilio et consensu fratrum nostrorum personam vestram et per vos omnes successores vestros in fratres et canonicos recepimus ita quod in omnibus beneficiis ecclesie nostre tam spiritualibus quam temporalibus vivi et post obitum quantum unus canonicorum percipiatis et licet hominium et juramentum archiepiscopo et ecclesie sicut alii canonici facere debeatis illud tamen propter reverentiam ecclesie Cluniacensis vobis remisimus Hanc quoque confederationis vicissitudinem expectantes a vobis omnes nos et qui nobiscum continuam procurationem percipiunt in refectorio nostro et qui in societate nostra recepti sunt vel recipientur in posterum omnium orationum et benefactorum que fient in capite Cluniacensi et membris participes fieri postulamus et ut tantum faciat pro nobis ecclesia Cluniacensis post obitum quantum pro fratribus vestris monachis cum de medio cedunt fieri consuevit Quod et nobis gratanter et humiliter concessistis Ut igitur hec inter nos mutua caritas et confederatio perpetuo valeat observari presentem cartam nostre concessionis vobis et successoribus vestris indulsimus sigillorum nostrorum munimine roboratam statuentes ut omnes qui jure successionis in ecclesia vestra constituentur abbates quamprimum post institutionem suam Lugduni venerint donum ab archiepiscopo et ecclesia percipiant canonie