Charter Document - 02184290
Charter Number: | 02184290 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nouerint vniuersi ad quos presens scriptum peruenerit quod controuersia qua erat inter Theobaldvm Abbatem Clun[] et Hamelinum Comitem Warenne de Priore substituendo in Monasterio S Pancratij de Lewes in presentia domni Henrici Regis Anglie hoc modo quieuit Anno ab Incarn[] Domini MCLXXXII apud Nothingeham in die festiuitatis S Bartholomei presentibus Hugone Dunelmensi Gaufrido Elyensi Ioanne Norwicensi Safredo Cecestrensi Episcopis et Ioanne electo Ebroicensi Magistro Waltero Archidiacono Oxenefordesi Ranulpho de Glanuille Ric Comite Clarens[] Reignaldo de Curten Gilbertus Pipard Vicec[] Conuentus Lewenensis et predictus Comes mittent nuncios suos ad Abbatem et Conuentum Clun[] propter Priorem habendum Abbas vero et Conuentus Priorem mittent idoneum qui in iam dictum Monasterium sine contradictione et molestia recipietur Comes vero si infra subsequens quinquennium de dignitate quam sibi vendicat in prefato Monasterio agere voluerit Abbas super hoc stabit iudicio Si vero idem Comes exinde contra Abbatem experiri noluerit ipse et Abbas ponent se super x legali ores Monachos de Lewes qui in hac re suspecti non fuerint et super x legali ores Monachos de Cluniaco et quod ipsi adiurati in periculo Ordinis sui et sub interminatione anathematis exinde dixerint ab utraque parte observabitur Prior autem qui in Monasterio S Pancratij de Lewes substituetur inde non amovebitur nisi iusta et rationabilis causa interuenerit