Charter Document - 02184288
Charter Number: | 02184288 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Willelmus Dei gratia Burdegalensis Archiepiscopus sancte matris Ecclesie fidelibus in perpetuum Nimis absonum minusque rationi consentaneum et maxime bonis Sacerdotum moribus videtur esse inimicum niti que pia que bene sunt constituta et ordinata rescindere et exemplo docere ceteros sua beneficia dissolvere Quod nimirum provida dispensatione precavere volentes labentem memoriam presentis pagine beneficio sublevantes tam presentibus quam futuris posteris scripti huius testimonio notum facimus venerabili Patri domno Theobaldo Abbati Cluniacensi et eidem cui preesse dignoscitur precellenti Ecclesie nos concessisse et auctoritate Metropolitica confirmasse quicquid predecessores nostri Burdegalenses Archiepiscopi et Episcopi nostri Agennenses Petragoricenses Engolismenses Sanctonenses et Pictauenses tam in Ecclesiis quam in Capellis et Cimiteriis tam in terris quam in decimis et pascuis tam in obligationibus quam proventibus et aliis beneficiis ei rationabiliter concesserunt et contulerunt sicut in eorum authenticis plenius continetur Ut autem hec nostra concessio robur obtineat perpetuitatis eam scripto et sigilli nostri munimine corroborari et communiri precepimus Si qua igitur in posterum Ecclesiastica secularique persona hanc nostre concessionis et confirmationis paginam sciens contraire presumpserit iram Dei omnipotentis et beatorum Apostolorum Petri et Pauli indignationem incurrat et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi fiat alienus et a liminibus sancte Ecclesie penitus exclusus donec ad condignam satisfactionem veniat Datum apud S Ioannem Angeliacensem vii Kal Iulij Incarnationis Dominice anno MCLXXXII Romano Pontifice Lucio III existente Philippo Rege in Francia regnante Henrico Rege Anglorum Ducatum Aquitanie gubernante per Richardum filium suum