Charter Document - 02184285
Charter Number: | 02184285 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Lucius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Theobaldo Abbati Clun ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Injuncti nobis a Deo Apostolatus officium et Ecclesiastice utilitatis consideratio nos hortamur et admonet illas Ecclesias quas in sancte Religionis observantia ferventiores esse videmus et eas honestate et Religione pollere cognoscimus ampliori caritate diligere majoremque illis honorem jugiter et gratiam exhibere Ea propter dilecte in Domino fili Theobalde Ecclesiam tuam vestigiis Antecessorum nostrorum inherendo sincere et tenere utpote specialem ac per omnia devotam filiam Apostolice Sedis diligentes dignum duximus tuis petitionibus assensum prebere Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum ut in Parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo seu Religio nisi Cluniacensis ponatur Ea videlicet ratione ne bona vel jura benignitate Romanorum Pontificum Ecclesie tue collata obtentu cujuslibet nove vel supervenientis Religionis imminuantur aut auferantur Statuimus nihilominus ut infra terminos Parochiarum tuarum nullus Cimiterium absque assensu tuo construere presumat salva sedis Apostolice auctoritate Nulli ergo omnino hominum fas sit hujus nostri Decreti sententiam infringere seu ausu temerario perturbare Si qua sane in posterum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi quatinus et hic fructum bone operationis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Lucius Catholice Ecclesie Episcopus Ego Petrus Tusculanus Episcopus Ego Rainerius Diac Card S Georgii ad velum aureum Ego Vivianus Presbyter Card tituli S Stephani in Celio monte Ego Cinthius Presb Card tit sancte Cecilie Ego Gratianus SS Cosme et Damiani Diac Card Ego Laborans Presbyter Card S Marie trans Tiberim Calixti Datum Velletrii per manum Alberti S R E Presbyteri Card et Cancellarii III Idus Aprilis Indict XV Incarnat Dominice anno MCLXXXII Pontificatus autem Domni Lucii Pape III anno primo