Charter Document - 02184283
| Charter Number: | 02184283 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1181 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Theobaldo Abbati et fratribus Cluniacensibus salutem et Apostolicam benedictionem In eo sumus loco et officio quamquam immeriti disponente Domino constituti ut Ecclesias Dei et precipue loca religiosa honorare et diligere propensius teneamur eorumque indemnitati et profectui Pastorali sollicitudine attentius providere Hac igitur consideratione inducti vestris quoque nihilominus precibus inclinati auctoritate presentium inhibemus ut nullus infra Parochias vestras et precipue de Molinis Ecclesiam Capellam seu Oratorium absque assensu vestro et Diocesani Episcopi salvis tamen privilegiis Romane Ecclesie de novo edificare presumat Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbii V Kalendas Augusti S Petrus S Paulus Alexander Papa III
