Charter Document - 02184279
| Charter Number: | 02184279 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1180 - 1181 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod frequenter orta est querela inter nobilem virum comitem Gerardum Matisconensem et monachos Cluniacenses super indebitis consuetudinibus et insolitis exactionibus quibus comes et ministri ejus terras ecclesie Cluniacensis in episcopatu Matisconensi sitas ultra modum gravabant Siquidem comes in quibusdam villis monachorum advocationem et custodiam querebat ubi monachi nichil illum habere asserebant In aliis vero locis ubi constabat illum advocationem habere indebitas exactiones et insolitas consuetudines usurpabat Cum igitur super his sepenumero a fratribus Cluniacensibus mota esset querela tandem mediantibus viris prudentibus et religiosis controversia illa sopita est in hunc modum et ad pacem perducta Convenerunt apud Sanctum Martinum Matisconensem domnus Theobaudus venerabilis abbas Cluniacensis cum quibusdam senioribus Cluniacensibus et memoratus comes Gerardus cum multis militibus et ministris suis et tandem compromissum est inter eos ut hinc inde viros antiquiores et fideliores eligerent quos de consuetudinibus et statu terre illius esse crederent certiores et quicquid ipsi testes prestita prius sacramenti religione assererent ab utraque parte firmiter teneretur Cum ergo prefati testes dato prius sacramento de investiganda veritate secum pariter diu deliberassent tandem in hujusmodi testimonium consenserunt dictum est ab eis quod comes Willelmus pater comitis Gerardi nullum omnino jus vel consuetudinem aliquam in domo vel in villa de Lasiaco aliquando habuit vel quesivit et comes Gerardus testimonio illorum super hoc libenter assensit Dictum est quod comes in villa de Domenge et de Hyggi habeat gerberiam videlicet in fossore unam gerbam et in aratore duas Apud Aionam habet comes custodiam viarum et pascuorum que pascua comiti et monachis sunt communia In nemore quod dicitur Jou habet comes medietatem et monachi quartam partem et comes et monachi habent ibi taschias suas In nemore de Domenge habet comes quatuor colungerios in quibus monachi nichil accipient Apud Domenge habet comes medietatem taschie et monachi aliam In his tribus villis nullam aliam consuetudinem habet comes vel ministri ejus in terra monachorum Dictum est quod in obedientia de Chavineis et ejus appenditiis habeat comes latronem adulterum homicidam et feneratorem qui in presentia decani de Chavineis legitime approbati fuerint et convicti centum etiam michias censuales et custodiam viarum et pascuorum Deinde arbergariam quam secundum memoratorum testium garendiam pro voluntate sua ibidem habere poterat et quascumque alias consuetudines vel exactiones ipse vel ministri ejus ibi querebant sepe dictus comes ob remedium anime sue et antecessorum sive successorum suorum penitus guerpivit et dedit Cluniacensi ecclesie Propter hoc donum concessit ei domnus abbas Theobaudus et conventus Cluniacensis ut procurationem quam ipse conventui Cluniacensi et leprosis de Sancto Lazaro singulis annis in octavis Pentecostes sponte faciebat domus de Chavineis faciat post decessum vero ejus ad diem anniversarii sui redigetur Missam etiam unam cotidianam pro ipso et antecessoribus ejus sive successoribus ei concesserunt et in fine suo tantum pro eo fiet quantum solet fieri pro domno abbate Cluniacensi In singulis quoque dominicis capellanus de Chavineis specialem in ecclesia faciat pro ipso memoriam et antecessoribus ejus Donaverunt etiam ei et remiserunt quicquid deliquerat in rebus mobilibus Cluniacensis ecclesie excepto quod de indebitis consuetudinibus si quas in aliis locis ad Cluniacensem ecclesiam pertinentibus induxit et de fundo terre vel censu debitali eum nichilominus poterunt appellare Ut autem hujus pacis diffinitio perpetue firmitatis obtineat vigorem ipse comes cum omni devocione hoc tenendum juravit et conventiones istas litteris mandari precepit et sigillorum presentium impressione roborari Laudaverunt etiam et tenendum juraverunt Willelmus et Gaucherius filii sui Actum Matiscone apud Sanctum Martinum anno ab incarnatione Domini MC octogesimo presente domno Theobaudo abbate et audientibus multis vel astantibus quorum nomina subscripta sunt Testes Beraudus prior Cluniacensis Ildinus magister hospitalis de Sancto Egidio Hugo sacrista Cluniacensis Petrus de Marziaco Wido de Coloniaco Drogo de Brueria decanus de Petronna Willelmus de Cristoil decanus de Laiziaco Obertus de Salis decanus de Chaviniis Milo et Martinus monachi et scriptores Ex parte comitis Artaudus vicecomes Matisconensis Oslardus de Montebelleth Hugo de Vinzellis Humbertus de Salins Wido de Loaisio Willelmus de Novo Castello magister Alpinus magister Gauterius Otgerius Galo prepositus Matisconensis Durannus Galo Radulfus de Arvernia Jordanus de Cluniaco et Pontius Callidus De familia abbatis Cluniacensis Hugo Caprarius Bellusmons Raimundus Durannus de Varennis De familia de Chavineis Johannes capellanus Bernardus mariscalcus Stephanus prepositus Bartholomeus cellerarius Bernardus prepositus de Salustriaco Stephanus capellanus Gauffredus prepositus de Vergicione Petrus de Marey Constantius de Janne Martinus medicus Berardus Faber Durannus Baro Petrus Brunnus Benedictus Senioretus Johannes Baro Martinus Faber Hugo Baro De familia de Laisiaco Petrus capellanus Josbertus cellerarius Petrus Breissand Christoforus Umbertus Anglicus Stephanus filius cellerarii Bernardus Bonins Aimo Aliod Bernardus Rainardus et Petrus frater ejus Preterea concessit idem comes ut monachi Cluniacenses pactiones istas si voluerint per manum domini pape et domini regis Francorum faciant confirmari
