Charter Document - 02184278

Charter Document - 02184278


Charter Number: 02184278
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1180 - 1181
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Philippus Dei gratia Francorum rex Quoniam ea que in pias causas erogata sunt sublimitati regie convenit protegere ac immutilata conservare notum fieri volumus universis presentibus pariter ac futuris quoniam adierunt serenitatem nostram Theobaldus venerabilis abbas Cluniacensis et Artaudus prior Cariloci suppliciter flagitantes quatinus libertatem sive immunitatem quam excellentissimus predecessor noster Karlomannus Francorum rex ecclesie Cariloci contulit sicut in ejus privilegio continetur auctoritate privilegii nostri Cluniacensi ecclesie confirmaremus Siquidem idem locus Karilocensis hereditas extitit Ratberti Valentinensis episcopi qui construxit ibi monasterium et fratres regulariter viventes ibidem deputavit Sui autem laudabilis voti compos effectus sancte Romane ecclesie illud ut sub ejusdem tuitione perpetuo maneret tradere non neglexit Cujus auctoritate ac privilegio fretus supradictus Ratbertus apud Pontigonum curiam Karoli imperatoris adiit et eundem locum coram quadraginta et eo amplius archiepiscopis et episcopis liberum fieri instanter impetravit ab omni inquietacione personarum Postmodum vero sanctus Oddo Cluniacensis abbas Hugone rege ordinante ut auctoritas apostolica predictum locum largiretur Cluniacensi monasterio [per] privilegium obtinuit Ludovicus etiam gloriosissimus rex venerandis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi ecclesie sue regalitatis precepto hoc idem confirmare dignatus est Ad peticionem igitur memorati abbatis Cluniacensis et prioris Kariloci predictorum antecessorum nostrorum vestigia secuti monasterium Kariloci sub nostra nostrorumque successorum censentes in evum perdurare defensione concedimus et regio more nostre auctoritatis precepto firmamus ut sub nullius unquam tuitione flectatur nisi regia ita quod ipsum cum omnibus ad se pertinentibus ecclesie Cluniacensi ad quam spectare dinoscitur salvum et illibatum conservemus Statuimus etiam et precipimus ut prioratus sive cellas aut ecclesias sive villas seu terras eidem loco et fratribus ibidem Deo servientibus a fidelibus concessas aut in posterum rationabiliter conferendas seu in prediis ipsorum constructas cum omnibus ad eas pertinentibus nullus archiepiscopus vel episcopus nullus judex publicus aut ipsius provincie dux vel comes nullus clericus vel laicus nullaque potestas sive persona quolibet ingenio audeat conturbare vel aliquid inde abstrahere aut censum minuere usurpare commutare presumat nec ulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere nec aliquibus vexationibus fatigare set quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium inpresenciarum possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis [justis] modis Deo propicio poterit adipi[s]ci abbati Cluniacensi et priori prefati monasterii et fratribus ibidem constitutis eorumque successoribus firma et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Regniacum cum pertinenciis suis Sanctum Nicecium de Strata cum appendiciis suis quas ecclesias et villas Boso rex dedit in elemosinam memorato Radberto episcopo et ecclesie Kariloci et idem Radbertus per preceptum supradicti Karlomani sibi fecit confirmari Donatio etiam et immunitas ecclesie et burgi de Tisiaco cum pertinenciis suis predicto monasterio Cariloci facta rata permaneat Nos itaque predecessorum nostrorum vestigiis inherentes statuimus interdicentes ut nulli liceat prescriptas ecclesias seu earum villas cum omnibus suis pertinenciis litibus aut vexationibus fatiguare set fratribus ibidem degentibus liceat remota omni inquietationis querela propositum suum secundum regulam Sancti Benedicti quiete servare et Dei misericordiam pro nostra totiusque populi salute assidue implorare Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona predicti monasterii libertates seu immunitates infringere ullo modo conata fuerit noverit se ultioni regie subjacere Que omnia ut perpetuam stabilitatem obtineant presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere subter annotato precepimus confirmari Actum apud Bituricas publice anno ab incarnatione Domini MCLXXX regni nostri anno secundo astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Signum Thebaldi dapiferi nostri Signum Guidonis butic[u]larii nostri S Mathei camerarii S Radulfi constabul[ari]i Data per manum Hugonis cancellarii