Charter Document - 02184276

Charter Document - 02184276


Charter Number: 02184276
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1180 - 1181
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quoniam que a fidelibus geruntur ad conservandam memoriam litterarum solent apicibus commendari Idcirco ego Willelmus Dei miseratione Comes Cabilonensis presenti pagine precepi inferendum qualiter inter me et Ecclesiam Cluniacensem ad bovum pacis et concordie convenerimus super querelis quas eadem Ecclesia Cluniacensis et domus de Paredo adversus me diu habuerant Noverint igitur universi presentes et futuri quod Ecclesia Cluniacensis frequenter conquesta fuerat de pressuris vehementibus et exactionibus pessimis quibus ego et Pater meus peccatis nostris exigentibus domum de Paredo et tenentias eius ac terram Ecclesie afflixeramus Cum autem tempore patris mei et meo ab Abbatibus Clun[] et Prioribus Paredi super hoc esset frustra sepe numero laboratum novissime convenimus apud Lordonum domnus videlicet Theobaldus Abbas Clun[] et Ioannes Prior Paredi cum quibusdam Senioribus Clun[] et ego cum quibusdam militibus et hominibus meis et tandem victus ratione et saluberrimis monitis et precibus memorati Abbatis adquiescens simulque peccatorum meorum immensitatem considerans ob remedium anime mee et antecessorum meorum gurpiui penitus et quittavi omnes consuetudines et exactiones quas ego et pater meus in terra Ecclesie contra iustitia et equitatem in periculum animarum nostrarum acceperamus Recognovi igitur et confessus sum quod in villa Paredi et pertinentiis eius et in universa terra eius non habeo talliam vel porcella agium vel befenagium vel messione agium seu annon agium vel corredum Que omnia ego et ministri mei plerumque violenter accipiebamus Preterea homines Ecclesie quandoque in expeditiones meas ire cogebam et opera mea facere compellebam videlicet in fossatis meis erigendis et castellis construendis que omnia penitus guerpiui et remisi ita quod hec omnia que predixi a me vel ab heredibus aut ministris meis deinceps nullatenus requirantur Et ut breviter comprehendam in villa Paredi vel terra Ecclesie nullam mihi iurisdictionem vel consuetudinem exclusa omni concertatione retinui preter illa que subiecta sunt Quasdam siquidem consuetudines mihi de iure deberi afferebam quas Monachi negabant quoniam in Chartis nobilium virorum Hugonis et Theobaldi Comitum Cabilonensium non continebantur Dicebam enim mihi a Priore Paredi deberi sagmarium et custodem eius cum in exercitum Regis perrexero et cyphum corneum cum duabus cochleariis corneis predictum sagmarium in reditu meo redditurus nec aliter deinceps recepturus alterum Porro diu per terra meam simpliciter de ambulavero procurationem semel aut bis in anno in hospitio Paredi mihi deberi afferebam ita quod in multitudine sociorum domum non gravarem Receptionem quoque plenariam apud Tolonum semel in anno quam querebam si quando ad clamorem Prioris et Ecclesie Paredi pro damnis Ecclesie illatis cum armata manu super aliquem vicinorum pergere me oportuerit De singulis domibus Paredi singulos homines cum armis mecum ituros dicebam Ita tamen quod ad domos suas possint ipsa die reverti Super his quatuor consuetudinibus quas ego querebam et Monachi negabant ne bonum pacis inter nos impediretur ita dictum est Quod si eas habere voluero non statim violenter extorquebo sed appellabo super his Abbatem Cluniacensem et Priorem Paredi quod iustitia dictaverit inde accepturus Licebit quoque Abbati et Priori Paredi me de gurpitione consuetudinum istarum appellare quando voluerint et ego eis de iure respondebo quod ratio dixerit servaturus Dictum preterea quod in carredo Prioris quo vinum de vineis suis aut alienis ad usum Monachorum de partibus Cabilon[] adducere solet non debeo pelagium accipere Si vero Prior ad hoc vinum comparatum adduxerit ut illud denuo vendat licebit mihi inde accipere pelagium Procurationem quoque quam apud Digonz semel in anno querebam in manu memorati Abbatis Clun[] guerpiui et remisi De hominibus saluamenti diffinitum est quod homines Ecclesie qui terram meam non tenent seruitium quod tenemento impositum est mihi persoluent De cetero quoniam gratiam et amorem Clun[] Ecclesia mihi plurimum adquirere cupio statui firmiter et concessi ut nullus de villa Clun[] per terram meam futuris unquam temporibus pelagium soluat sed de me et hominibus meis vadat securus Ut autem huius pacis bonum omni tempore inuiolabiliter observetur presentem paginam sigilli mei impressione muniri precepi et ad testimonium huius mutue compositionis rogavi Eduensem et Cabilonensem Episcopos ut et ipsi ad hoc sigillorum suorum firmitate apponerent Testes sunt ex parte Monachorum Bernardus Prior Cluniacensis Rainaldus et Nicolaus custodes Ordinis Petrus de Maziaco et Sofredus Camerarij Guillermus Colugiers Eleemosynarius Aymo Prior de S Saluio Gerardus Decanus Gerardus Decanus de Bellomonte Berardus Decanus de Lordone Robertus et Siguinus socij Abbatis Ex parte mea Gerardus de Reum Letaldus de Caruomonte Hugo filius eius H de S Albino H de Petra Campi Pacherius Auengune ioculator De familia Abbatis Durannus de Varennes H Caprarius Bellus mons Actum apud Lordonum anno ab Incarnatione Domini MCLXXX Philippo rege Francorum regnante in Francia anno regni eius secundo